Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §14.6.1.pr-14.6.1.3

马塞多尼亚元老院决议的条文与对家子的适用

第 2240 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

乌尔比安引用了禁止向家子提供金钱贷款的马塞多尼亚元老院决议原文,并阐述了在父亲被俘等权力待定状态下、自权人收养后复原以及家子拥有崇高公职身分时该决议的适用问题。

[ULPIANUS libro uicensimo nono ad edictum. ] §14.6.1.prUerba senatus consulti Macedoniani haec sunt: 'Cum inter ceteras sceleris causas Macedo, quas illi natura administrabat, etiam aes alienum adhibuisset, et saepe materiam peccandi malis moribus praestaret, qui pecuniam, ne quid amplius diceretur incertis nominibus crederet: placere, ne cui, qui filio familias mutuam pecuniam dedisset, etiam post mortem parentis eius, cuius in potestate fuisset, actio petitioque daretur, ut scirent, qui pessimo exemplo faenerarent, nullius posse filii familias bonum nomen exspectata patris morte fieri. '
[乌尔比安,《告示注解》第二十九卷] 马塞多尼亚元老院决议的字句如下:“鉴于马塞多在其本性所驱使的其他种种犯罪起因之外,又加上了债务,且那些以不确定名义出借金钱的人——为了免于被指责得更难听——经常向恶劣德行提供犯罪的契机:兹决定,对于向家子出借消费贷款金钱的人,即使在处于其家父权之下的家父死亡之后,亦不予提起诉讼及请求的权利,以使那些以极坏先例放高利贷的人知道,靠等待父亲的死亡,任何家子的债权都无法变成健全的债权。
§14.6.1.1Si pendeat, an sit in potestate filius, ut puta quoniam patrem apud hostes habet, in pendenti est, an in senatus consultum sit commissum: nam si recciderit in potestatem, senatus consulto locus est, si minus, cessat: interim igitur deneganda est actio.
” 如果儿子是否处于家父权之下尚未确定(例如,因其父亲在敌人手中),则是否违反了元老院决议亦处于未决状态:因为如果他重新归于家父权之下,则有元老院决议适用的余地;如果不然,则不予适用。 因此,在此期间应当驳回诉讼。
§14.6.1.2Certe si adrogatus mutuam pecuniam acceperit, deinde sit restitutus, ut emanciparetur, senatus consultum locum habebit: fuit enim filius familias.
诚然,如果被收养者接受了消费贷款金钱,随后为了被免除家父权而复原,元元老院决议仍将适用:因为他曾是家子。
§14.6.1.3In filio familias nihil dignitas facit, quo minus senatus consultum Macedonianum locum habeat: nam etiamsi consul sit uel cuiusuis dignitatis, senatus consulto locus est: nisi forte castrense peculium habeat: tunc enim senatus consultum cessabit
对于家子而言,其身分完全不能阻碍马塞多尼亚元老院决议的适用:因为即使他是执政官或具有任何其他身分,元老院决议仍有适用的余地:除非他碰巧拥有军功特有财产:因为在这种情况下,元老院决议将不予适用。

词汇与语法注释

  1. §14.6.1.prne quid amplius diceretur — 目的从句,字面意为“免得说出更多的话”。此处被理解为元老院决议起草者在非难高利贷者“以不确定名义放贷”的卑劣行径时,所采用的一种修辞性委婉说法,即“姑且不用更严厉的词语形容其恶行”。
  2. §14.6.1.prqui pecuniam, ne quid amplius diceretur incertis nominibus crederet — 处于 cum 从句内部的关系从句,省略了指代放贷人的先行词。虚拟式 crederet 可以看作是表示人身特征的关系从句虚拟式(指代“那些……的出借人”),或者是因为处于整个 cum 从句中而发生的语气一致。
  3. §14.6.1.2restitutus, ut emanciparetur — 指原本为自权人的人通过收养成为家子,随后“为了被免除家父权而复原”的情形。这里的分词 restitutus 意为撤销收养以恢复原状,目的从句 ut emanciparetur 说明该恢复原状的举措旨在最终实现其人身的独立免权。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §14.6.1.pr-14.6.1.3. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:14.6.1.pr-14.6.1.3

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。