[ULPIANUS libro uicensimo nono ad edictum. ]
[ウルピアーヌス『告示注解』第二十九巻] マケドニアヌス元老院決議の文言は次の通りである。
§14.6.1.prUerba senatus consulti Macedoniani haec sunt: 'Cum inter ceteras sceleris causas Macedo, quas illi natura administrabat, etiam aes alienum adhibuisset, et saepe materiam peccandi malis moribus praestaret, qui pecuniam, ne quid amplius diceretur incertis nominibus crederet: placere, ne cui, qui filio familias mutuam pecuniam dedisset, etiam post mortem parentis eius, cuius in potestate fuisset, actio petitioque daretur, ut scirent, qui pessimo exemplo faenerarent, nullius posse filii familias bonum nomen exspectata patris morte fieri. '
「マケドニアが、その本性が彼に供給していた他の様々な犯罪の原因の中に、借財をも加えたため、また、不確かな名義で金銭を貸し付ける人々が、――これ以上悪く言われることのないように――しばしば悪しき道徳に対して罪を犯す機会を提供していたため、家子に消費貸借による金銭を与えた者に対しては、その者がその権力下にあった親の死後であっても、訴訟および請求権は与えないものと決議する。 これは、きわめて悪しき先例によって金銭を貸し付ける人々が、父親の死を待ち望むことによってはいかなる家子の債務も健全な債務にはなり得ないことを知るためである。
§14.6.1.1Si pendeat, an sit in potestate filius, ut puta quoniam patrem apud hostes habet, in pendenti est, an in senatus consultum sit commissum: nam si recciderit in potestatem, senatus consulto locus est, si minus, cessat: interim igitur deneganda est actio.
」息子が権力下にあるかどうかが未定である場合(例えば、父親が敵の捕虜になっているため)、元老院決議に違反したかどうかもまた未定である。 なぜなら、もし彼が再び権力下に復したならば、元老院決議の適用があり、そうでなければ適用されないからである。 したがって、それまでの間は訴訟が却下されるべきである。
§14.6.1.2Certe si adrogatus mutuam pecuniam acceperit, deinde sit restitutus, ut emanciparetur, senatus consultum locum habebit: fuit enim filius familias.
確かに、養子縁組された者が消費貸借による金銭を受け取り、その後、解放されるために復帰させられた場合、元老院決議が適用される。 なぜなら、彼は家子であったからである。
§14.6.1.3In filio familias nihil dignitas facit, quo minus senatus consultum Macedonianum locum habeat: nam etiamsi consul sit uel cuiusuis dignitatis, senatus consulto locus est: nisi forte castrense peculium habeat: tunc enim senatus consultum cessabit
家子において、その身分は、マケドニアヌス元老院決議が適用されることを妨げるものでは全くない。 なぜなら、たとえ彼が執政官やいかなる身分にあろうとも、元老院決議の適用があるからである。 ただし、彼がもし陣中特有財産を有している場合は例外である。 なぜなら、その場合には元老院決議は適用されないからである。