[IDEM libro uicensimo nono ad edictum. ] §14.5.4.prSed si ex parte non modica sit heres scriptus filius, in arbitrio est creditoris, utrum pro portione hereditaria an in solidum eum conueniat.
[同上,《告示注解》第二十九卷] 然而,如果家子被指定继承了不小的一部分遗产,那么是按其遗产份额还是就全部金额起诉他,由债权人裁量。
sed et hic iudex aestimare debeat, ne forte in id quod facere potest debeat conueniri.
但在此处,法官亦应当考虑,是否他或许应当仅在其清偿能力限度内被诉。
§14.5.4.1Interdum autem et si exheredatus filius uel emancipatus sit, in solidum actio aduersus eum dabitur, ut puta si patrem familias se mentitus est, cum contraheretur cum eo: nam libro secundo digestorum Marcellus scripsit, etiamsi facere non possit, conueniendum propter mendacium.
但有时,即使家子已被剥夺继承权或已被解放,也将授予针对他的全部金额之诉,例如,在与其缔结契约时,他谎称自己是家父:因为马尔切鲁斯在《学说汇纂》第二卷中写道,即使他无力清偿,也应当因其谎言而被诉。
§14.5.4.2Quamquam autem ex contractu in id quod facere potest actio in eum datur, tamen ex delictis in solidum conuenietur.
尽管因契约而授予针对他的诉讼仅限于其清偿能力限度内,但因私犯,他将被提起全额起诉。
§14.5.4.3Soli autem filio succurritur, non etiam heredi eius: nam et Papinianus libro nono quaestionum scribit in heredem filii in solidum dandam actionem.
但此种救济仅给予家子本人,而不给予其继承人:因为帕比尼安在《问题集》第九卷中亦写道,应当针对家子的继承人授予全额之诉。
§14.5.4.4Sed an etiam temporis haberi debeat ratio, ut, si quidem ex continenti cum filio agatur, detur actio in id quod facere potest, sin uero post multos annos, non debeat indulgeri? et mihi uidetur rationem habendam esse: in hoc enim causae cognitio uertitur.
但是否也应当考虑时间的因素,以至于如果立即对家子提起诉讼,则在其余力所及的限度内授予诉讼,但如果是经过多年之后,则不应当给予宽免? 在我看来,应当予以考虑:因为对此案的事实审理正是以此为轴心的。
§14.5.4.5Is qui de peculio egit, cum posset quod iussu, in ea causa est, ne possit quod iussu postea agere, et ita Proculus existimat: sed si deceptus de peculio egit, putat Celsus succurrendum ei: quae sententia habet rationem.
在可以提起因命令之诉时却提起特有财产之诉的人,处于此后不能再提起因命令之诉的境地,普罗库鲁斯也持此种观点;但如果是由于受骗而提起特有财产之诉,塞尔苏斯认为应当对其予以救济:这一见解是有道理的。