[GAIUS libro nono ad edictum prouinciale. ] §14.5.1.prOmnia proconsul agit, ut qui contraxit cum eo, qui in aliena potestate sit, etiamsi deficient superiores actiones, id est exercitoria institoria tributoriaue, nihilo minus tamen in quantum ex bono et aequo res patitur suum consequatur.
[盖尤斯,《行省告示评注》第九卷] 行省长官采取一切措施,以使与处于他人权力之下的人缔结契约者,即使缺少更高级的诉权——即船舶所有人诉权、店员诉权或分配诉权——,仍然能够按照善意与公平所许可的限度,收回其应得的部分。
siue enim iussu eius, cuius in potestate sit, negotium gestum fuerit, in solidum eo nomine iudicium pollicetur: siue non iussu, sed tamen in rem eius uersum fuerit, eatenus introducit actionem, quatenus in rem eius uersum fuerit: siue neutrum eorum sit, de peculio actionem constituit.
因为,如果该交易是在其处于其权力之下者的命令下进行的,行省长官承诺在该项名义下提起全额责任的审判;或者,如果不是根据命令,但却已转化为其财产利益,则在此项利益的限度内准予提起诉权;或者,如果两者都不是,则设立关于特有财产的诉权。