[IULIANUS libro duodecimo digestorum.
[尤里安,著《学说汇纂》第十二卷。
] §14.4.12.prAlius dumtaxat de peculio, alius tributoria serui nomine cum domino agit: quaesitum est, an deducere dominus de peculio debeat, quod tributoria agenti praestaturus sit.
] 一个债权人仅提起关于特有财产的诉讼,另一个债权人则提起配当诉讼,因奴隶之名起诉主人:问题是,主人是否应当从特有财产中扣除他将要给付给提起配当诉讼的原告的数额。
respondit: tributoria actione tunc demum agi potest, cum dominus in distribuendo pretio mercis edicto praetoris non satisfecit, id est cum maiorem partem debiti sui deduxit quam creditoribus tribuit, ueluti si cum in merce triginta fuissent, in quam ipse quidem quindecim crediderat, duo autem extranei triginta, tota quindecim deduxerit, et creditoribus reliqua quindecim dederit, cum deberet sola decem deducere, extraneis dena tribuere.
他回答道:“只有在主人分配商品价款时未满足裁判官告示的要求,即他扣除自己债权的比例大于他分给债权人的比例时,配当诉讼才能提起。 例如,如果商品中本有三十,其中他自己确实贷出了十五,而另外两个外部债权人贷出了三十,他却扣除了全部十五,并把剩下的十五给了债权人,而他本来应当只扣除十,并向外部债权人每人分给十。
cum igitur hoc fecit, nec intellegendus est seruum a se liberasse eo, quod quinque adhuc nomine eius tributoria actione praestaturus sit: quare si agi de peculio coeperit, cum forte extra mercem peculium esset, quinque tamquam adhuc creditor serui deducere debebit.
因此,当他这样做时,并不能因他还要在配当诉讼中以该奴隶的名义给付五,就认为他已经免除了奴隶对自己的债务:所以,如果开始提起关于特有财产的诉讼,而此时恰好在商品之外还存在特有财产,他应当作为奴隶的债权人,仍然扣除五。 ”