[ULPIANUS libro uicensimo nono ad edictum.
[乌尔比安,著《告示批注》第二十九卷。
] §14.4.5.prProcuratoris autem scientiam et dolum nocere debere domino neque Pomponius dubitat nec nos dubitamus.
] 无论是蓬波尼乌斯还是我们都不怀疑,代理人的知情和欺诈应当对主人产生不利影响。
§14.4.5.1Si uicarius serui mei negotieter, si quidem me sciente, tributoria tenebor, si me ignorante, ordinario sciente, de peculio eius actionem dandam Pomponius libro sexagensimo scripsit nec deducendum ex uicarii peculio, quod ordinario debetur, cum id quod mihi debetur deducatur.
如果我的奴隶的代奴(vicarius)从事交易,如果是在我知情的情况下,我将承担分配诉讼(tributoria)的责任;如果是在我不知情、但常规奴隶(ordinarius)知情的情况下,蓬波尼乌斯在第六十卷中写道,应当授予关于特有财产的诉讼(de peculio),且不应从代奴的特有财产中扣除常规奴隶的债权,尽管欠我的债务会被扣除。
sed et uterque scierimus, et tributoriam et de peculio actionem competere ait, tributoriam uicarii nomine, de peculio uero ordinarii: eligere tamen debere agentem, qua potius actione experiatur, sic tamen, ut utrumque tribuatur et quod mihi et quod seruo debetur, cum, si seruus ordinarius ignorasset, deduceretur integrum, quod ei a uicario debetur.
但是,如果常规奴隶和我双双知情,他说分配诉讼和关于特有财产的诉讼均可适用:以代奴之名适用分配诉讼,以常规奴隶之名适用关于特有财产的诉讼。 然而,原告必须选择他更愿意提起哪一种诉讼,但必须以如下方式进行:使欠我和常规奴隶的债务均得以分配,因为如果常规奴隶不知情,他从代奴处应得的债权原本会被全额扣除。
§14.4.5.2Sed et si ancilla negotiabitur, admittendam tributoriam dicimus.
但是,即使是女奴从事交易,我们也认为应当准予分配诉讼。
§14.4.5.3Item parui refert, cum ipso seruo contrahatur an cum institore eius.
同样,是直接与奴隶本人签订合同,还是与其经理人(institor)签订合同,并没有太大区别。
§14.4.5.4'Mercis nomine' merito adicitur, ne omnis negotiatio cum eo facta tributoriam inducat.
“以商品的名义”这一表述是合理添加的,以免与他进行的每笔商业交易都引发分配诉讼。
§14.4.5.5Per hanc actionem tribui iubetur, quod ex ea merce et quod eo nomine receptum est.
通过该诉讼,受命分配的是从该商品中获得的以及以该名义收到的财产。
§14.4.5.6In tributum autem uocantur, qui in potestae habent, cum creditoribus mercis.
拥有支配权的人将与商品的债权人一起被召集参与分配。
§14.4.5.7Sed est quaesitum, dominus utrum ita demum partietur ex merce, si quid ei mercis nomine debeatur, an uero et si ex alia causa.
但是有人提出疑问:主人是否仅在因商品名义而享有债权时,才能从商品中参与分配,还是因其他原因也同样可以?
et Labeo ait, ex quacumque causa ei debeatur, paruique referret, ante mercem an postea ei debere quid seruus coeperit: sufficere enim, quod priuilegium deductionis perdidit.
拉贝奥说,无论因何种原因欠他债务,也无论奴隶是在经营商品之前还是之后开始欠他债务,这都无关紧要:因为他失去了扣除的特权这一事实就已经足够了。
§14.4.5.8Quid tamen si qui contrahebant ipsam mercem pignori acceperint? puto debere dici, praeferendos domino iure pignoris.
但是,如果缔约人接受了该商品本身作为质押呢? 我认为应当认为,依质权他们应当优先于主人。
§14.4.5.9Siue autem domino siue his qui in potestate eius sunt debeatur, utique erit tribuendum.
此外,无论是欠主人还是欠处于其支配下的人,都应当予以分配。
§14.4.5.10Sed si duo pluresue domini sint, utique omnibus tribuetur pro rata debiti sui.
但是,如果有两个或两个以上的主人,无疑将按其各自债权的比例向所有人进行分配。
§14.4.5.11Non autem totum peculium uenit in tributum, sed id dumtaxat, quod ex ea merce est, siue merces manent siue pretium earum receptum conuersumue est in peculium.
然而,并非全部特有财产都进入分配,而仅限于源自该商品的财产,无论该商品是依然存在,还是其价款已被收取或已转化为特有财产。
§14.4.5.12Sed et si adhuc debeatur mercis nomine a quibusdam, quibus solebat seruus distrahere, hoc quoque tribuetur, prout fuerit receptum.
但是,即使奴隶平时销售商品的某些人仍因商品名义欠款,这也将根据收回的程度予以分配。
§14.4.5.13Si praeter mercem seruus iste in tabernam habeat instrumentum, an hoc quoque tribuatur? et Labeo ait et hoc tribui, et est aequissimum: plerumque enim hic apparatus ex merce est, immo semper.
如果除了商品之外,该奴隶在店铺中还拥有设备,这是否也应当予以分配? 拉贝奥说这也要分配,而且这是最公平的:因为这些设备通常、甚至总是源自商品。
cetera tamen, quae extra haec in peculium habuit, non tribuentur, ut puta argentum habuit uel aurum, nisi si haec ex merce comparauit.
然而,除此之外他拥有的其他特有财产(例如他拥有金或银)将不予分配,除非他是用商品收益购买了这些东西。
§14.4.5.14Item si mancipia in negotiatione habuit ex merce parata, etiam haec tribuentur.
同样,如果他在商业中拥有用商品收益购置的奴隶,这些也将予以分配。
§14.4.5.15Si plures habuit seruus creditores, sed quosdam in mercibus certis, an omnes in isdem confundendi erunt et omnes in tributum uocandi? ut puta duas negotiationes exercebat, puta sagariam et linteariam, et separatos habuit creditores.
如果奴隶有多个债权人,但其中一些债权人是针对特定商品的,是否所有的债权人都应并入同一个池中并都被召集进行分配? 例如,他经营着两项业务,比如外衣和亚麻布,并且拥有不同的债权人。
puto separatim eos in tributum uocari: unusquisque enim eorum merci magis quam ipsi credidit.
我认为他们应当被分别召集参与分配:因为他们每个人都更信任商品本身,而不是信任奴隶本人。
§14.4.5.16Sed si duas tabernas eiusdem negotiationis exercuit et ego fui tabernae uerbi gratia quam ad Bucinum habuit ratiocinator, alius eius quam trans Tiberim, aequissimum puto separatim tributionem faciendam, ne ex alterius re merceue alii indemnes fiant, alii damnum sentiant.
但是,如果他经营着同一业务的两家店铺,而我例如是他设在布奇努姆附近的店铺的会计,另一个人是他设在台伯河对岸的店铺的会计,我认为最公平的是分别进行分配,以免一些人从他人的财产或商品中免受损失,而另一些人则遭受损失。
§14.4.5.17Plane si in eadem taberna merces deferebantur, licet hae quae extent ex unius creditoris pecunia sint comparatae, dicendum erit omnes in tributum uenire, nisi fuerint creditori pigneratae.
显然,如果商品被送入同一家店铺,即使现存的商品是用一个债权人的资金购买的,也必须说所有债权人都参与分配,除非这些商品已质押给该债权人。
§14.4.5.18Sed si dedi mercem meam uendendam et exstat, uideamus, ne iniquum sit in tributum me uocari.
但是,如果我把我的商品交给他出售且商品依然存在,让我们来看看,我被召集参与分配是否不公。
et si quidem in creditum ei abit, tributio locum habebit: enimuero si non abit, quia res uenditas non alias desinunt esse meae, quamuis uendidero; nisi aere soluto uel fideiussore dato uel alias satisfacto, dicendum erit uindicare me posse.
如果这属于对他的信用销售,分配将会发生;但如果不属于信用销售,因为售出的物品,即使我已经出售,除非货款已付或提供了保证人或以其他方式得到了清偿,否则它们绝不会停止属于我,因此必须说我可以主张追回。
§14.4.5.19Tributio autem fit pro rata eius quod cuique debeatur, et ideo, si unus creditor ueniat desiderans tribui, integram portionem consequitur, sed quoniam fieri potest, ut alius quoque uel alii exsistere possint mercis peculiaris creditores, cauere debet creditor iste pro rata se refusurum, si forte alii emerserint creditores.
此外,分配是按照每个人应得的比例进行的。 因此,如果有一个债权人要求分配,他将获得其全部份额;但由于可能还会出现其他关于特有商品的债权人,因此该债权人必须提供担保,保证在万一有其他债权人出现时,他将按比例予以返还。