[ULPIANUS libro uicensimo octauo ad edictum. ]
[乌尔比安著,《告示注解》第二十八卷。
§14.3.5.prCuicumque igitur negotio praepositus sit, institor recte appellabitur.
] 因此,无论某人被委派管理何种业务,他都将被正确地称为经理人。
§14.3.5.1Nam et Seruius libro primo ad Brutum ait, si quis cum insulario gestum sit uel eo, quem quis aedificio praeposuit uel frumento coemendo, in solidum eum teneri.
因为塞尔维乌斯在《致布鲁图斯》第一卷中也说过,如果有人与公寓管理人,或者与某人为了管理建筑物或采购粮食而委派的人进行交易,该委派人应承担全部责任。
§14.3.5.2Labeo quoque scripsit, si quis pecuniis faenerandis, agris colendis, mercaturis redempturisque faciendis praeposuerit, in solidum eum teneri.
拉贝奥也写道,如果有人委派他人进行放债、耕作农田、经营商业或承包工程,他应承担全部责任。
§14.3.5.3Sed et si in mensa habuit quis seruum praepositum, nomine eius tenebitur.
但如果有人在钱庄柜台委派了奴隶,他将因该奴隶的行为而承担责任。
§14.3.5.4Sed etiam eos institores dicendos placuit, quibus uestiarii uel lintearii dant uestem circumferendam et distrahendam, quos uolgo circitores appellamus.
而且,人们也一致同意,那些被成衣商或亚麻布商分发衣服以便四处携带和销售的人,即我们俗称的巡回行商,也应当被称为经理人。
§14.3.5.5Sed et muliones quis proprie institores appellet, §14.3.5.6Item fullonum et sarcinatorum praepositus.
而且,人们也可能将骡夫严格地称为经理人,漂洗工和裁缝的管理人同样如此。
stabulario quoque loco institorem habendi sunt.
在旅店老板处工作的人也应当被视为处于经理人的地位。
§14.3.5.7Sed et si tabernarius seruum suum peregre mitteret ad merces comparandas et sibi mittendas, loco institoris habendum Labeo scripsit.
但是,如果店主派他的奴隶去外地采购货物并寄送给自己,拉贝奥写道,该奴隶应当被视为处于经理人的地位。
§14.3.5.8Idem ait, si libitinarius seruum pollinctorem habuerit isque mortuum spoliauerit, dandam in eum quasi institoriam actionem, quamuis et furti et iniuriarum actio competeret.
他还说,如果承办丧事者雇用了尸体化妆师奴隶,而该奴隶洗劫了死者,那么尽管盗窃诉讼和侵权诉讼也适用,但仍应当对主人提起准经理人诉讼。
§14.3.5.9Idem Labeo ait: si quis pistor seruum suum solitus fuit in certum locum mittere ad panem uendendum, deinde is pecunia accepta praesenti, ut per dies singulos eis panem praestaret, conturbauerit, dubitari non oportet, quin, si permisit ei ita dari summas, teneri debeat.
同拉贝奥还说:如果一个面包师习惯于派他的奴隶到特定地点卖面包,随后该奴隶在收受了现款以按日向他人提供面包之后无力偿还,那么毫无疑问,如果主人允许奴隶这样接受款项,他就应当承担责任。
§14.3.5.10Sed et cum fullo peregre proficiscens rogasset, ut discipulis suis, quibus tabernam instructam tradiderat, imperaret, post cuius profectionem uestimenta discipulus accepisset et fugisset, fullonem non teneri, si quasi procurator fuit relictus: sin uero quasi institor, teneri eum.
然而,当一名漂洗工在前往外地时,曾请求某人监督他已交接并配备好的店铺里的徒弟们,而在他出发后,一个徒弟接受了衣服并逃跑了:如果该人只是作为代理人被留下,漂洗工不承担责任;但如果他是作为经理人被留下,他就要承担责任。
plane si adfirmauerit mihi recte me credere operariis suis, non institoria, sed ex locato tenebitur.
显然,如果他向我保证我可以信赖他的工人,他将不依经理人诉讼,而依租赁诉讼承担责任。
§14.3.5.11Non tamen omne, quod cum institore geritur, obligat eum qui praeposuit, sed ita, si eius rei gratia, cui praepositus fuerit, contractum est, id est dumtaxat ad id quod eum praeposuit.
然而,并非与经理人进行的所有交易都会约束委派他的本人,而只有在为了他所管理的业务而缔结契约的情况下,即仅限于本人委派他所针对的事项,才会约束本人。
§14.3.5.12Proinde si praeposui ad mercium distractionem, tenebor nomine eius ex empto actione: item si forte ad emendum cum praeposuero, tenebor dumtaxat ex uendito: sed neque si ad emendum, et ille uendiderit, neque si ad uendendum, et ille emerit, debebit teneri, idque Cassius probat.
因此,如果我委派他是为了销售货物,我将因他的行为依买卖诉讼中的买方诉讼承担责任;同样,如果我委派他是为了购买,我将仅依卖方诉讼承担责任。 但如果委派他是为了购买而他却卖了,或者委派他是为了销售而他却买了,本人都不应当承担责任,卡西乌斯也赞同这一点。
§14.3.5.13Sed si pecuniam quis crediderit institori ad emendas merces praeposito, locus est institoriae, idemque et si ad pensionem pro taberna exsoluendam: quod ita uerum puto, nisi prohibitus fuit mutuari.
但如果有人向为了采购货物而委派的经理人借贷资金,则适用经理人诉讼;若为了支付店铺租金而借贷,亦同。 我认为,只有在未禁止他借贷的情况下,这才是正确的。
§14.3.5.14Si ei, quem ad uendendum emendumue oleum praeposui, mutuum oleum datum sit, dicendum erit institoriam locum habere.
如果向我为了销售或购买油而委派的人提供了作为消费借贷的油,则应当说经理人诉讼适用。
§14.3.5.15Item si institor, cum oleum uendidisset, anulum arrae nomine acceperit neque eum reddat, dominum institoria teneri: nam eius rei, in quam praepositus est, contractum est: nisi forte mandatum ei fuit praesenti pecunia uendere.
同样,如果经理人在售出油时接受了一枚戒指作为定金且不予归还,主人应依经理人诉讼承担责任;因为契约是针对他被委派管理的业务缔结的;除非他曾被授意只能以现款销售。
quare si forte pignus institor ob pretium acceperit, institoriae locus erit.
因此,如果经理人因货款而接受了质押,也将适用经理人诉讼。
§14.3.5.16Item fideiussori, qui pro institore interuenerit, institoria competit: eius enim rei sequella est.
同样,为经理人提供担保而介入的保证人也享有经理人诉讼;因为这是该项交易的附随结果。
§14.3.5.17Si ab alio institor sit praepositus, is tamen decesserit qui praeposuit et heres ei extiterit, qui eodem institore utatur, sine dubio teneri eum oportebit.
如果经理人是由他人委派的,但委派他的人已经去世,且其继承人出现并继续雇用同一经理人,毫无疑问,该继承人应当承担责任。
nec non, si ante aditam hereditatem cum eo contractum est, aequum est ignoranti dari institoriam actionem.
此外,如果在接受继承之前与该经理人缔结了契约,将经理人诉讼赋予不知情的人是公平的。
§14.3.5.18Sed et si procurator meus, tutor, curator institorem praeposuerit, dicendum erit ueluti a me praeposito dandam institoriam actionem.
但如果我的代理人、监护人或保佐人委派了经理人,应当说,应当像是由我本人委派的一样,赋予经理人诉讼。