[PAULUS libro quarto ad Plautium.
[保罗著,《普劳提乌斯注解》第四卷。
] §14.3.14.prIdem erit et si alienus seruus communi merci praepositus sit: nam aduersus utrumque in solidum actio dari debet et quod quisque praestiterit, eius partem societatis uel communi diuidundo iudicio consequetur.
] 如果他人的奴隶被委任负责共同的商品,也将适用同样的规则:因为应当针对双方提起连带责任(全部责任)之诉,而且每个人所支付的款项,都将通过合伙之诉或共有物分割之诉,追偿对方应承担的份额。
certe ubicumque actio societatis uel communi diuidundo cessat, quemque pro parte sua condemnari oportere constat, ueluti si is, cuius seruo creditum est, duobus heredibus institutis ei seruo libertatem dederit: nam heredum quisque pro sua parte conueniendi sunt, quia cessat inter eos communi diuidundo iudicium.
确实,在合伙之诉或共有物分割之诉不能适用的任何地方,显而易见,每个人都应当按照自己的份额承担责任,例如,被给予信用的奴隶的所有人在指定了两个继承人之后,给予了该奴隶自由:因为继承人中的每一个人都应当按照其份额被提起诉讼,因为他们之间已不能适用共有物分割之诉。