[ULPIANUS libro uicensimo octauo ad edictum.
[乌尔比安著,《告示注解》第二十八卷。
] §14.3.13.prHabebat quis seruum merci oleariae praepositum Arelate, eundem et mutuis pecuniis accipiendis: acceperat mutuam pecuniam: putans creditor ad merces eum accepisse egit proposita actione: probare non potuit mercis gratia eum accepisse.
] 某人在阿勒拉特拥有一名被委任负责橄榄油贸易的奴隶,同时该奴隶也负责接受贷款(借入资金)。 该奴隶接受了一笔贷款。 债权人认为他是为了商品而接受该贷款的,因而提起了告示规定的诉讼(店铺管理人诉讼),但他无法证明奴隶是出于商品的目的而接受的。
licet consumpta est actio nec amplius agere poterit, quasi pecuniis quoque mutuis accipiendis esset praepositus, tamen Iulianus utilem ei actionem competere ait.
即使诉讼已被消耗,且他不能再像该奴隶也被委任负责接受贷款那样提起诉讼,但尤里安认为,他仍享有准诉讼。
§14.3.13.1Meminisse autem oportebit institoria dominum ita demum teneri, si non nouauerit quis eam obligationem uel ab institore uel ab alio nouandi animo stipulando.
但是,必须记住,只有在没有人出于更改债务的意思、通过向店铺管理人或他人进行要式口头答允而更改了该债务的情况下,主人方因店铺管理人诉讼而承担责任。
§14.3.13.2Si duo pluresue tabernam exerceant et seruum, quem ex disparibus partibus habebant, institorem praeposuerint, utrum pro dominicis partibus teneantur an pro aequalibus an pro portione mercis an uero in solidum, Iulianus quaerit.
如果两人或两人以上经营一家店铺,并将他们以不均等份额共有的奴隶委任为店铺管理人,尤里安提出疑问:他们是按照所有权份额承担责任,还是均等承担责任,还是按照商品的比例承担责任,或者确实是承担连带责任(全部责任)?
et uerius esse ait exemplo exercitorum et de peculio actionis in solidum unumquemque conueniri posse, et quidquid is praestiterit qui conuentus est, societatis iudicio uel communi diuidundo consequetur, quam sententiam et supra probauimus.
他指出,效仿船舶经营人以及关于特有财产诉讼的先例,每个人都可以被提起连带责任诉讼,而被诉者所支付的一切,都将通过合伙之诉或共有物分割之诉予以追偿,这一观点我们在上文中也已予以赞同。