[ULPIANUS libro uicensimo octauo ad edictum. ]
[告示注解第28巻のウルピアーヌス] ある人が、アレラーテにおいて、オリーブオイルの取引のために、また同じ奴隷を金銭の借入れのためにも配置していた。
§14.3.13.prHabebat quis seruum merci oleariae praepositum Arelate, eundem et mutuis pecuniis accipiendis: acceperat mutuam pecuniam: putans creditor ad merces eum accepisse egit proposita actione: probare non potuit mercis gratia eum accepisse.
その奴隷は借入金を受け取っていた。 債権者は、奴隷が商品のためにこれを受け取ったと考え、公示された訴え(店舗管理人訴訟)を提起した。 しかし、彼が商品のために受け取ったのだということを証明できなかった。
licet consumpta est actio nec amplius agere poterit, quasi pecuniis quoque mutuis accipiendis esset praepositus, tamen Iulianus utilem ei actionem competere ait.
たとえ訴訟が消費され、あたかも彼が金銭の借入れのためにも配置されていたかのようにさらに訴えることができなくなっているとしても、やはり、ユリアヌスは彼に準訴訟が認められると言う。
§14.3.13.1Meminisse autem oportebit institoria dominum ita demum teneri, si non nouauerit quis eam obligationem uel ab institore uel ab alio nouandi animo stipulando.
しかし、主人が店舗管理人訴訟によって義務を負うのは、誰かが更改の意思をもって、店舗管理人から、あるいは他の者から問答契約を結ぶことによってその債務を更改しなかった場合に限られる、ということを記憶にとどめておく必要がある。
§14.3.13.2Si duo pluresue tabernam exerceant et seruum, quem ex disparibus partibus habebant, institorem praeposuerint, utrum pro dominicis partibus teneantur an pro aequalibus an pro portione mercis an uero in solidum, Iulianus quaerit.
もし二人以上の者が店舗を経営し、不均等な持分で所有していた奴隷を店舗管理人に配置した場合、彼らが主人の持分に応じて責任を負うのか、それとも均等に責任を負うのか、それとも商品の割合に応じて責任を負うのか、あるいは実に連帯して責任を負うのか、とユリアヌスは問う。
et uerius esse ait exemplo exercitorum et de peculio actionis in solidum unumquemque conueniri posse, et quidquid is praestiterit qui conuentus est, societatis iudicio uel communi diuidundo consequetur, quam sententiam et supra probauimus.
そして、船舶経営者および特有財産に関する訴えの例に倣って、各人が連帯して訴えられ得るのであり、訴えられた者が支払ったものは何であれ、組合の訴えまたは共有物分割の訴えによって回収することになる、とするのがより正当であると彼は言い、この見解を我々も上において承認した。