[ULPIANUS libro uicensimo octaouo ad edictum.
[乌尔比安著,《告示注解》第二十八卷。
] §14.3.11.prSed si pupillus heres extiterit ei qui praeposuerat, aequissimum erit pupillum teneri, quamdiu praepositus manet: remouendus enim fuit a tutoribus, si nollent opera eius uti.
] 但是,如果受监护人成为委任店铺管理人之人的继承人,只要该被委任者仍留任,受监护人承担责任是最为公正的。 因为如果监护人们不想利用他的劳务,他本应当被他们解任。
§14.3.11.1Sed et si minor uiginti quinque annis erit qui praeposuit, auxilio aetatis utetur non sine causae cognitione.
但是,如果委任他人的人未满二十五岁,他将在经过原因审理后,获得年龄上的救济。
§14.3.11.2De quo palam proscriptum fuerit, ne cum eo contrahatur, is praepositi loco non habetur: non enim permittendum erit cum institore contrahere, sed si quis nolit contrahi, prohibeat: ceterum qui praeposuit tenebitur ipsa praepositione.
如果有人被公开告示不得与其缔结契约,则其不被视为处于被委任者的地位。 因为与店铺管理人缔结契约本是不应当被允许的,但如果有人不希望与其缔结契约,他就应当予以禁止;否则,委任者将因委任行为本身而承担责任。
§14.3.11.3Proscribere palam sic accipimus claris litteris, unde de plano recte legi possit, ante tabernam scilicet uel ante eum locum in quo negotiatio exercetur, non in loco remoto, sed in euidenti.
我们所理解的“公开告示”,是指用清晰的文字写成、从而可以直接从地面上正确阅读的告示,当然是要在店铺前或者进行交易的场所前,不能在隐蔽的地方,而要在显眼的地方。
litteris utrum Graecis an Latinis? puto secundum loci condicionem, ne quis causari possit ignorantiam litterarum.
应该用希腊字母还是拉丁字母? 我认为应当根据当地的具体情况,以免有人能以不识字为借口。
certe si quis dicat ignorasse se litteras uel non obseruasse quod propositum erat, cum multi legerent cumque palam esset propositum, non audietur.
确实,如果有人在众人皆读且告示已公开悬挂的情况下,声称自己不识字或没有注意到悬挂的内容,其抗辩将不予采理。
§14.3.11.4Proscriptum autem perpetuo esse oportet: ceterum si per id temporis, quo propositum non erat, uel obscurata proscriptione contractum sit, institoria locum habebit.
而且,告示应当是持续悬挂的;至于在未悬挂期间,或者因告示模糊不清而缔结契约的,则可以提起店铺管理人诉讼。
proinde si dominus quidem mercis proscripsisset, alius autem sustulit aut uetustate uel pluuia uel quo simili contingit, ne proscriptum esset uel non pareret, dicendum eum qui praeposuit teneri.
因此,如果商品的占有人虽然悬挂了告示,但由于他人将其取走,或者因年久、下雨或类似原因导致告示未被悬挂或无法辨认,应该认为委任者仍须承担责任。
sed si ipse institor decipiendi mei causa detraxit, dolus ipsius praeponenti nocere debet, nisi particeps doli fuerit qui contraxit.
但如果是店铺管理人本人为了欺骗我而将其取下,其欺诈行为应当对委任者产生不利后果,除非缔结契约的人也是该欺诈行为的共谋者。
§14.3.11.5Condicio autem praepositionis seruanda est: quid enim si certa lege uel interuentu cuiusdam personae uel sub pignore uoluit cum eo contrahi uel ad certam rem? aequissimum erit id seruari, in quo praepositus est.
而且,委任的条件应当予以遵守:因为,如果他要求在特定条款、特定人的介入或提供质押的情况下,或者针对特定事务,才能与其缔结契约,情况会如何? 遵守他被委任时的限度是最为公正的。
item si plures habuit institores, uel cum omnibus simul contrahi uoluit uel cum uno solo.
同样,如果他有数个店铺管理人,且他希望契约是与所有人共同缔结,或者仅与其中一人缔结,也是如此。
sed et si denuntiauit cui, ne cum eo contraheret, non debet institoria teneri: nam et certam personam possumus prohibere contrahere uel certum genus hominum uel negotiatorum, uel certis hominibus permittere.
但是,如果他对某人发出通知,不得与该管理人缔结契约,则不应通过店铺管理人诉讼使其承担责任:因为我们也可以禁止特定的个人、特定类型的人或商人缔结契约,或者仅允许特定的人进行缔约。
sed si alias cum alio contrahi uetuit continua uariatione, danda est omnibus aduersus eum actio: neque enim decipi debent contrahentes.
但是,如果他不断变卦,一会儿禁止与这个人缔约,一会儿禁止与那个人缔约,则应当允许所有人向他提起诉讼:因为缔约人是不应当受到欺诈的。
§14.3.11.6Sed si in totum prohibuit cum eo contrahi, praepositi loco non habetur, cum magis hic custodis sit loco quam institoris: ergo nec uendere mercem hic poterit nec modicum quid ex taberna.
但是,如果他完全禁止与该人缔结契约,该人就不被视为处于被委任者的地位,因为他更像是一个看守人,而非店铺管理人;因此,他既不能出售商品,也不能卖掉店铺里的哪怕微不足道的东西。
§14.3.11.7Si institoria recte actum est, tributoria ipso iure locum non habet: neque enim potest habere locum tributoria in merce dominica.
如果可以正当地提起店铺管理人诉讼,那么依法不能适用分配诉讼:因为分配诉讼不能适用于主人的商品。
quod si non fuit institor dominicae mercis, tributoria superest actio.
但如果他并非主人商品的店铺管理人,则仍可以提起分配诉讼。
§14.3.11.8Si a seruo tuo operas uicarii eius conduxero et eum merci meae institorem fecero isque tibi mercem uendiderit, emptio est: nam cum dominus a seruo emit, est emptio, licet non sit dominus obligatus, usque adeo, ut etiam pro emptore et possidere et usucapere dominus possit:
如果我从你的奴隶那里租用了其副奴的劳务,并使其担任我的商品的店铺管理人,而该人将商品卖给了你,则买卖成立:因为当主人向奴隶购买时,买卖即告成立,即使主人并不承担债务,以至于主人甚至可以作为买受人进行占有并取得时效占有。