[AFRICANUS libro octauo quaestionum. ] §14.1.7.prLucius Titius Stichum magistrum nauis prae posuit: is pecuniam mutuatus cauit se in refectionem nauis eam accepisse: quaesitum est, an non aliter Titius exercitoria teneretur, quam si creditor probaret pecuniam in refectionem nauis esse consumptam.
[阿非利加努斯著《问题集》第八卷] 卢修斯·蒂蒂乌斯任命斯蒂库斯为船长;后者借了钱,并出具字据称自己是为了修理船只而收到了这笔钱。 有人提出疑问:除非债权人证明该笔钱已实际用于修理船只,否则蒂蒂乌斯是否不承担船东之诉的责任?
respondit creditorem utiliter acturum, si, cum pecunia crederetur, nauis in ea causa fuisset, ut refici deberet: etenim ut non oporteret creditorem ad hoc adstringi, ut ipse reficiendae nauis curam suscipiat et negotium domini gerat (quod certe futurum sit, si necesse habeat probare pecuniam in refectionem erogatam esse), ita illud exigendum, ut sciat in hoc se credere, cui rei magister quis sit praepositus, quod certe aliter fieri non potest, quam si illud quoque scierit necessariam refectioni pecuniam esse: quare etsi in ea causa fuerit nauis, ut refici deberet, multo tamen maior pecunia credita fuerit, quam ad eam rem esset necessaria, non debere in solidum aduersus dominum nauis actionem dari.
他回答说,如果在借款时,船只确实处于应当修理的状态,则债权人可以提起有效的诉讼。 因为正如不应当强求债权人自己承担修理船只的照管职责并管理船东的事务(如果他必须证明钱款已支出用于修理,这无疑会发生)一样,也应当要求他知道,自己是针对该船长被任命所针对的具体事务而借款的,而除非他也知道该笔钱是修理所必需的,否则这显然是无法做到的。 因此,即使船只处于应当修理的状态,但如果借出的钱款远远多于该事务之必需,则不应针对船东授予全额债务的诉讼。
§14.1.7.1Interdum etiam illud aestimandum, an in eo loco pecunia credita sit, in quo id, propter quod credebatur, comparari potuerit: quid enim, inquit, si ad uelum emendum in eiusmodi insula pecuniam quis crediderit, in qua omnino uelum comparari non poterat? et in summa aliquam diligentiam in ea creditorem debere praestare.
有时还必须考量,借款是否是在能够购置借款所为之物的地方进行的。 他说:“因为,如果有人为了购买船帆,而在一个根本无法购置到船帆的岛屿上借出钱款,那又该如何呢? ”总之,债权人在这方面应当尽到一定的注意。
§14.1.7.2Eadem fere dicenda ait et si de institoria actione quaeratur: nam tunc quoque creditorem scire debere necessariam esse mercis comparationem, cui emendae seruus sit praepositus, et sufficere, si in hoc crediderit, non etiam illud exigendum, ut ipse curam suscipiat, an in hanc rem pecunia eroganda est.
他说,如果涉及店员之诉,几乎也应当这样认为:因为在这种情况下,债权人也应当知道,购买该奴隶被任命去购买的商品是必要的,而且只要他是为此目的而借款的就足够了,不应进一步要求他自己去照管该笔钱是否实际支出于此项事务。