[AFRICANUS libro octauo quaestionum. ]
[アフリカヌス著『疑義集』第8巻] ルキウス・ティティウスはスティークスを船長に任命した。
§14.1.7.prLucius Titius Stichum magistrum nauis prae posuit: is pecuniam mutuatus cauit se in refectionem nauis eam accepisse: quaesitum est, an non aliter Titius exercitoria teneretur, quam si creditor probaret pecuniam in refectionem nauis esse consumptam.
スティークスは金を借りて、それを船の修理のために受け取ったと証書に記した。 ティティウスが船主訴訟によって責任を負うのは、債権者が船の修理のために金が消費されたことを証明した場合に限られるのではないか、と問われた。
respondit creditorem utiliter acturum, si, cum pecunia crederetur, nauis in ea causa fuisset, ut refici deberet: etenim ut non oporteret creditorem ad hoc adstringi, ut ipse reficiendae nauis curam suscipiat et negotium domini gerat (quod certe futurum sit, si necesse habeat probare pecuniam in refectionem erogatam esse), ita illud exigendum, ut sciat in hoc se credere, cui rei magister quis sit praepositus, quod certe aliter fieri non potest, quam si illud quoque scierit necessariam refectioni pecuniam esse: quare etsi in ea causa fuerit nauis, ut refici deberet, multo tamen maior pecunia credita fuerit, quam ad eam rem esset necessaria, non debere in solidum aduersus dominum nauis actionem dari.
答えた、金が貸し付けられた際、船が修理されるべき状態にあったならば、債権者は有効に訴訟を提起できるであろう。 というのも、債権者がみずから船を修理する配慮を引き受け、主人の事務管理を行うことを強いられるべきではない(もし金が修理のために支出されたことを証明する必要があるなら、確実にそうなるであろうが)のと同様に、自分が、船長がいかなる目的のために任命されているか、その目的のために貸し付けるのだということを知っているよう要求されるべきだからである。 そしてこれは、修理のためにその金が必要であることを彼が知っている場合でなければ、確実に起こり得ない。 したがって、たとえ船が修理を必要とする状態にあったとしても、そのために必要な額よりもはるかに多額の金が貸し付けられた場合には、船主に対して全額について訴訟が与えられるべきではない。
§14.1.7.1Interdum etiam illud aestimandum, an in eo loco pecunia credita sit, in quo id, propter quod credebatur, comparari potuerit: quid enim, inquit, si ad uelum emendum in eiusmodi insula pecuniam quis crediderit, in qua omnino uelum comparari non poterat? et in summa aliquam diligentiam in ea creditorem debere praestare.
時には、金が貸し付けられた目的であるものが調達され得るような場所で金が貸し付けられたかどうかも、評価されなければならない。 なぜなら、彼は言う、たとえば、帆をまったく調達できないような島で、帆を購入するために金を貸し付けた者がいるとしたらどうだろうか。 要するに、債権者はこの点において一定の注意を尽くすべきなのである。
§14.1.7.2Eadem fere dicenda ait et si de institoria actione quaeratur: nam tunc quoque creditorem scire debere necessariam esse mercis comparationem, cui emendae seruus sit praepositus, et sufficere, si in hoc crediderit, non etiam illud exigendum, ut ipse curam suscipiat, an in hanc rem pecunia eroganda est.
店舗主訴訟について問われる場合にも、ほぼ同様のことが言われるべきであると彼は言う。 なぜなら、その場合にも、債権者は、それを購入するために奴隷が任命されている商品の調達が必要であることを知っていなければならず、その目的のために貸し付けたならば十分であって、彼自身が、実際にこの目的のために金が支出されるかどうかを配慮することまで要求されるべきではないからである。