[ULPIANUS libro uicensimo nono ad edictum. ] §14.1.4.prSi tamen plures per se nauem exerceant, pro portionibus exercitionis conueniuntur: neque enim inuicem sui magistri uidebuntur.
[乌尔比安著《告示注释》第二局卷] 然而,如果数人亲自经营船只,则他们按经营的份额比例被起诉:因为他们不能被视为彼此相互的船长。
§14.1.4.1Sed si plures exerceant, unum autem de numero suo magistrum fecerint, huius nomine in solidum poterunt conueniri.
但是,如果数人经营,而他们从中选任一人为船长,则他们可以因该人的名义而被诉承担全部责任。
§14.1.4.2Sed si seruus plurium nauem exerceat uoluntate eorum, idem placuit quod in pluribus exercitoribus.
但是,如果数人的奴隶依他们的意愿经营船只,则应适用与数个经营者相同的规则。
plane si unius ex omnibus uoluntate exercuit, in solidum ille tenebitur, et ideo puto et in superiore casu in solidum omnes teneri.
显然,如果他是依所有人中仅一人的意愿而经营,则该人应当承担全部责任;因此我认为,在上述情况下,所有人也都应当承担全部责任。
§14.1.4.3Si seruus sit, qui nauem exercuit uoluntate domini, et alienatus fuerit, nihilo minus is qui eum alienauit tenebitur.
如果是奴隶依主人的意愿经营船只,且该奴隶已被转让,则转让他的主人仍应承担责任。
proinde et si decesserit seruus, tenebitur: nam et magistro defuncto tenebitur.
同样,即使奴隶死亡,主人也应承担责任:因为即使船长死亡,主人也应承担责任。
§14.1.4.4Hae actiones perpetuo et heredibus et in heredes dabuntur: proinde et si seruus, qui uoluntate domini exercuit, decessit, etiam post annum dabitur haec actio, quamuis de peculio ultra annum non detur.
这些诉讼将永久性地授予继承人并针对继承人提起:因此,即使依主人意愿经营的奴隶死亡,本诉讼在一年后仍可提起,尽管关于特有财产的诉讼在一年后即不得提起。