[ULPIANUS libro uicensimo octauo ad edictum. ] §14.1.1.12Igitur praepositio certam legem dat contrahentibus.
因此,委派给契约缔结者施加了特定的条件。
quare si eum praeposuit naui ad hoc solum, ut uecturas exigat, non ut locet (quod forte ipse locauerat), non tenebitur exercitor: si magister locauerit: uel si ad locandum tantum, non ad exigendum, idem erit dicendum: aut si ad hoc, ut uectoribus locet, non ut mercibus nauem praestet, uel contra, modum egressus non obligabit exercitorem: sed et si ut certis mercibus eam locet, praepositus est, puta legumini, cannabae, ille marmoribus uel alia materia locauit, dicendum erit non teneri.
因此,如果他将他委派在船上仅为了收取运费,而不是为了出租(可能运营人自己已经出租了),那么即使船长进行了出租,船舶运营人也不承担责任。 或者,如果仅是为了出租,而不是为了收取运费,也应作同样的说明。 或者,如果委派是为了将船出租给旅客,而不是为了货运提供船只,反之亦然,超越该界限的人不会使船舶运营人承担义务。 而且,即使他是为了出租以运载特定货物(例如豆类或大麻)而被委派,但他却为了大理石或其他材料而出租,也应认为运营人不承担责任。
quaedam enim naues onerariae, quaedam (ut ipsi dicunt) ἐπιβατηγοὶ sunt: et plerosque mandare scio, ne uectores recipiant, et sic, ut certa regione et certo mari negotietur, ut ecce sunt naues, quae Brundisium a Cassiopa uel a Dyrrachio uectores traiciunt ad onera inhabiles, item quaedam fluuii capaces ad mare non sufficientes.
因为某些船只是货船,而另一些(如他们自己所说)是客船;而且我知道,大多数人会指示不要接载旅客,并限制在特定地区和特定海域进行交易,例如,有些船只将旅客从卡西奥佩或迪拉基乌姆运送到布林迪西,但不适合装载货物,同样,有些船只适合河流航行,却不足以应对海洋。
§14.1.1.13Si plures sint magistri non diuisis officiis, quodcumque cum uno gestum erit, obligabit exercitorem: si diuisis, ut alter locando, alter exigendo, pro cuiusque officio obligabitur exercitor.
如果有多名船长且未划分职责,则与其中一人进行的任何交易都将使船舶运营人承担义务;如果划分了职责,例如一人负责出租,另一人负责收取运费,则船舶运营人将根据各自的职责承担义务。
§14.1.1.14Sed et si sic praeposuit, ut plerique faciunt, ne alter sine altero quid gerat, qui contraxit cum uno sibi imputabit.
但是,如果他像大多数人所做的那样,以一人无另一人即不得进行任何交易的方式委派他们,那么仅与其中一人订立合同的人应当自担后果。
§14.1.1.15Exercitorem autem eum dicimus, ad quem obuentiones et reditus omnes perueniunt, siue is dominus nauis sit siue a domino nauem per auersionem conduxit uel ad tempus uel in perpetuum.
然而,我们所称的船舶运营人,是指一切收益和进款归属的人,无论他是船只的所有人,还是向所有人以包租方式租用船只的人,无论是定期租用还是永久租用。
§14.1.1.16Parui autem refert, qui exercet masculus sit an mulier, pater familias an filius familias uel seruus: pupillus autem si nauem exerceat, exigemus tutoris auctoritatem.
运营船只的人是男性还是女性,是家父、家子还是奴隶,这无关紧要;但如果未成年受监护人运营船只,我们将要求监护人的批准。
§14.1.1.17Est autem nobis electio, utrum exercitorem an magistrum conuenire uelimus.
此外,我们有权选择是要起诉船舶运营人还是起诉船长。
§14.1.1.18Sed ex contrario exercenti nauem aduersus eos, qui cum magistro contraxerunt, actio non pollicetur, quia non eodem auxilio indigebat, sed aut ex locato cum magistro, si mercede operam ei exhibet, aut si gratuitam, mandati agere potest.
但相反地,对于与船长订立合同的人,并未向船舶运营人承诺给予诉讼,因为他不需要同样的救济;但他可以基于与船长的租赁合同(如果船长是有偿提供劳务)或委托合同(如果是无偿的)提起诉讼。
solent plane praefecti propter ministerium annonae, item in prouinciis praesides prouinciarum extra ordinem eos iuare ex contractu magistrorum.
显然,为了粮食供应事务,长官们以及在各行省中的行省总督们,通常会基于船长的合同,在非常审判程序中向他们提供协助。
§14.1.1.19Si is, qui nauem exercuerit, in aliena potestate erit eiusque uoluntate nauem exercuerit, quod cum magistro eius gestum erit, in eum, in cuius potestate is erit qui nauem exercuerit, iudicium datur.
如果运营船只的人处于他人的支配权力之下,并且是在该人的同意下运营船只的,那么对于与他的船长所进行的交易,将对处于其支配权力之下的人提起诉讼。
§14.1.1.20Licet autem detur actio in eum, cuius in potestate est qui nauem exercet, tamen ita demum datur, si uoluntate eius exerceat.
然而,虽然可以对处于支配权力之下的人提起诉讼,但只有在其同意下运营时才予以给予。
ideo autem ex uoluntate in solidum tenentur qui habent in potestate exercitorem, quia ad summam rem publicam nauium exercitio pertinet.
因此,由于船只运营关系到重大的公共利益,拥有支配权的人因其同意而承担全部责任。
at institorum non idem usus est: ea propter in tributum dumtaxat uocantur, qui contraxerunt cum eo, qui in merce peculiari sciente domino negotiatur.
但对于店铺经理人则没有同样的效用;因此,在主人知情的情况下,与利用特有财产商品进行交易的人订立合同的人,仅被召集进行配分诉讼。
sed si sciente dumtaxat, non etiam uolente cum magistro contractum sit, utrum quasi in uolentem damus actionem in solidum an uero exemplo tributoriae dabimus? in re igitur dubia melius est uerbis edicti seruire et neque scientiam solam et nudam patris dominiue in nauibus onerare neque in peculiaribus mercibus uoluntatem extendere ad solidi obligationem.
但是,如果仅在主人知情、但并非同意的情况下与船长订立了合同,我们是应当像对同意者那样给予全额诉讼,还是应当参照配分诉讼的先例予以给予? 因此,在有疑问的情况下,最好遵循告示的字面含义,既不要在船只的情形中仅因父亲或主人的单纯知情而加重其责任,也不要在特有财产商品的情形中将同意延伸为全额债务。
et ita uidetur et Pomponius significare, si sit in aliena potestate, si quidem uoluntate gerat, in solidum eum obligari, si minus, in peculium.
庞波尼乌斯似乎也表示了这一点,即如果处于他人支配权力之下,如果是基于同意而行为,则承担全额债务,否则在特有财产的限度内承担债务。
§14.1.1.21In potestate autem accipiemus utriusque sexus uel filios uel filias uel seruos uel seruas.
此外,处于支配权力之下的人,我们应当理解为男女两性的子女或男女奴隶。
§14.1.1.22Si tamen seruus peculiaris uolente filio familias in cuius peculio erat, uel seruo uicarius eius nauem exercuit, pater dominusue, qui uoluntatem non accommodauit, dumtaxat de peculio tenebitur, sed filius ipse in solidum.
然而,如果属于特有财产的奴隶,在将其置于自己特有财产中的家子的同意下运营船只,或者奴隶的副奴运营船只,则未给予同意的父亲或主人仅在特有财产的限度内承担责任,而儿子本人则承担全额责任。
plane si uoluntate domini uel patris exerceant, in solidum tenebuntur et praeterea et filius, si et ipse uoluntatem accommodauit, in solidum erit obligatus.
显然,如果他们在主人或父亲的同意下运营,他们将承担全额责任,此外,如果儿子本人也给予了同意,他也将承担全额义务。
§14.1.1.23Quamquam autem, si cum magistro eius gestum sit, dumtaxat pollicetur praetor actionem, tamen, ut Iulianus quoque scribsit, etiamsi cum ipso exercitore sit contractum, pater minusue in solidum tenebitur.
然而,虽然如果与他的船长进行交易,裁判官仅承诺给予诉讼,但正如尤里安所写,即使合同是与船舶运营人本人订立的,父亲或主人也将承担全额责任。
§14.1.1.24Haec actio ex persona magistri in exercitorem dabitur, et ideo, si cum utro eorum actum est, cum altero agi non potest.
这一诉讼是基于船长的身份而对船舶运营人给予的,因此,如果已对其中一人提起诉讼,则不得对另一人提起诉讼。
sed si quid sit solutum, si quidem a magistro ipso iure minuitur obligatio: sed et si ab exercitore, siue suo nomine, id est propter honorariam obligationem, siue magistri nomine soluerit, minuetur obligatio, quoniam et alius pro me soluendo me liberat.
但是,如果有任何偿付,如果是船长履行的,债务当然消灭;但即使由船舶运营人偿付,无论是基于其自己的名义(即基于告示法的债务),还是以船长的名义,债务都将减少,因为他人替我偿付也使我免责。
§14.1.1.25Si plures nauem exerceant, cum quolibet eorum in solidum agi potest,
如果有多人运营船只,可以对其中任何一人提起全额诉讼,