[IDEM libro trigensimo quinto ad Sabinum. ] §13.7.6.prQuamuis conuenerit, ut fundum pigneraticium tibi uendere liceret, nihilo magis cogendus es uendere, licet soluendo non sit is, qui pignus dederit, quia tua causa id caueatur.
[同前(蓬波尼乌斯),《论萨宾》第三十五卷] 即使双方曾约定允许你变卖作为担保的土地,你也绝不因此更应被强迫变卖,即使提供担保之人已无力偿还,因为该约定是出于对你的利益的保护。
sed Atilicinus ex causa cogendum creditorem esse ad uendendum dicit: quid enim si multo minus sit quod debeatur et hodie pluris uenire possit pignus quam postea? melius autem est dici eum, qui dederit pignus, posse uendere et accepta pecunia soluere id quod debeatur.
但阿蒂利基努斯认为,在特定情况下,应当强迫债权人进行变卖:因为,如果所欠债务远少于担保物价值,且该担保物在今天的售价可能比以后更高,那该怎么办? 然而,更好的说法是,提供担保之人可以自行变卖,并在收到钱款后偿还所欠债务。
ita tamen, ut creditor necessitatem habeat ostendere rem pigneratam, si mobilis sit, prius idonea cautela a debitore pro indemnitate ei praestanda.
但以此为限:如果担保物是动产,在债务人首先向债权人提供免受损失的适当担保的前提下,债权人有义务出示该担保物。
inuitum enim creditorem cogi uendere satis inhumanum est.
因为强迫一个不情愿的债权人进行变卖是相当苛刻的。
§13.7.6.1Si creditor pluris fundum pigneratum uendiderit, si id faeneret, usuram eius pecuniae praestare debet ei, qui dederit pignus: sed et si ipse usus sit ea pecunia, usuram praestari oportet.
如果债权人以更高的价格变卖了作为担保的土地,且如果他将这笔钱贷出取息,则他应当向提供担保之人支付这笔钱的利息;但即使是他自己使用了这笔钱,也应当支付利息。
quod si eam depositam habuerit, usuras non debet.
然而,如果他只是将这笔钱存管,则不承担利息义务。