[SCAEUOLA libro quinto digestorum. ] §13.7.43.prLocum purum pignori creditori obligauit eique instrumentum emptionis tradidit: et cum eum locum inaedificare uellet, mota sibi controuersia a uicino de latitudine, quod alias probare non poterat, petit a creditore, ut instrumentum a se traditum auctoritatis exhiberet: quo non exhibente minorem locum aedificauit atque ita damnum passus est.
某人将一块空地抵押给债权人作担保,并向其交付了买卖契据。 当他想在这块土地上建造房屋时,邻居就土地的宽度向他提出争议;由于他无法通过其他方式证明这一点,他请求债权人出示由他自己交付的权属证明书。 由于债权人未予出示,他只得在较狭窄的空间内建造,并因此遭受了损失。
quaesitum est, an, si creditor pecuniam petat uel pignus uindicet, doli exceptione posita iudex huius damni rationem habere debeat.
现问:如果债权人请求给付金钱或主张质物,在提出欺诈抗辩的情况下,法官是否应当考虑这一损失。
respondit, si operam non dedisset, ut instrumenti facultate subducta debitor caperetur, posse debitorem pecunia soluta pigneraticia agere: opera autem in eo data tunc et ante pecuniam solutam in id quod interest cum creditore agi.
回答:如果债权人并非故意使债务人因失去使用契据的机会而蒙受不利,则债务人在支付金钱后,可以提起质权诉讼;但如果在此事中存在故意行为,则在此刻且在支付金钱之前,即可就履行利益向债权人提起诉讼。
§13.7.43.1Titius cum pecuniam mutuam accepit a Gaio Seio sub pignore culleorum: istos culleos cum Seius in horreo haberet, missus ex officio annonae centurio culleos ad annonam sustulit ac postea instantia Gaii Seii creditoris reciperati sunt: quaero, intertrituram, quae ex operis facta est, utrum Titius debitor an Seius creditor adgnoscere debeat.
提修斯在以皮袋作质押的情况下,从盖尤斯·塞尤斯处获得了一笔借款。 当塞尤斯将这些皮袋存放在仓库中时,一名由粮政官署派遣的百夫长为了粮食供应而收走了这些皮袋,此后通过债权人盖尤斯·塞尤斯的努力,这些皮袋得以收回。 我问:因使用(劳务)而产生的磨损,应当由债务人提修斯还是由债权人塞尤斯承担?
respondit secundum ea quae proponerentur ob id, quod eo nomine intertrimenti accidisset, non teneri.
回答:根据所陈述的事实,债权人不对应在此名义下发生的磨损承担责任。