[PAULUS libro tertio quaestionum. ] §13.7.41.prRem alienam pignori dedisti, deinde dominus rei eius esse coepisti: datur utilis actio pigneraticia creditori.
[保罗,《学说问答集》第三卷] 如果你将他人的物出质,随后你成为了该物的物主:则向债权人提起实益质权诉讼。
non est idem dicendum, si ego Titio, qui rem meam obligauerat sine mea uoluntate, heres extitero: hoc enim modo pignoris persecutio concedenda non est creditori, nec utique sufficit ad conpetendam utilem pigneraticiam actionem eundem esse dominum, qui etiam pecuniam debet.
但是,如果我成为了在未经我同意的情况下将我的物出质的提修斯的继承人,则不能得出同样的结论:因为以此种方式,不应准予债权人对质物进行追及,而且为了使实益质权诉讼成立,仅仅由同时负有金钱债务的同一人担任物主,是绝不足够的。
sed si conuenisset de pignore, ut ex suo mendacio arguatur, improbe resistit, quo minus utilis actio moueatur.
然而,如果就质权已达成协议,为使其因自己的虚伪而受到谴责,他若阻挠提起实益诉讼,则是非法的。