[ULPIANUS libro trigensimo ad edictum. ] §13.7.24.prElegenter apud me quaesitum est, si impetrasset creditor a Caesare, ut pignus possideret idque euictum esset, an habeat contrariam pigneraticiam.
[乌尔比安,《告示注解》第三十卷] 在我这里提出了一个精妙的问题:如果债权人已获得皇帝的许可占有担保物,而该物被追夺,他是否享有反质权诉讼?
et uidetur finita esse pignoris obligatio et a contractu recessum.
而且看来,质押义务已经消灭,且已脱离了契约。
immo utilis ex empto accommodata est, quemadmodum si pro soluto ei res data fuerit, ut in quantitatem debiti ei satisfiat uel in quantum eius intersit, et compensationem habere potest creditor, si forte pigneraticia uel ex alia causa cum eo agetur.
相反,准买入诉讼被予以准用,正如为了清偿债务而向他给付了某物一样,以便在债务金额内或在他的利益范围之内使他获得满足;而且如果债权人碰巧因质权诉讼或其他原因被起诉,他可以主张抵销。
§13.7.24.1Qui reprobos nummos soluit creditori, an habet pigneraticiam actionem quasi soluta pecunia, quaeritur: et constat neque pigneraticia eum agere neque liberari posse, quia reproba pecunia non liberat soluentem, reprobis uidelicet nummis reddendis.
向债权人给付了不良硬币的人,是否因好像已支付了金钱而享有质权诉讼,对此存有疑问:且众所周知,他既不能提起质权诉讼,也不能获得免责,因为不良货币不使给付者免责,当然,不良硬币应当予以退还。
§13.7.24.2Si uendiderit quidem creditor pignus pluris quam debitum erat, nondum autem pretium ab emptore exegerit, an pigneraticio iudicio conueniri possit ad superfluum reddendum, an uero uel exspectare debeat, quoad emptor soluat, uel suscipere actiones aduersus emptorem? et arbitror non esse urguendum ad solutionem creditorem, sed aut exspectare debere debitorem aut, si non exspectat, mandandas ei actiones aduersus emptorem periculo tamen uenditoris.
如果债权人确实以高于债务的金额卖出了担保物,但尚未从买受人处收取价金,他是否可在质权审判中被起诉要求返还超额部分,或者债务人确实应当要么等待买受人支付,要么接受对买受人的诉讼? 我认为不应当强求债权人支付,而应当要么债务人予以等待,要么如果他不等待,在卖主承担风险的前提下,应将针对买受人的诉讼委任给他。
quod si accepit iam pecuniam, superfluum reddit.
但如果他已经收到了金钱,他应返还超额部分。
§13.7.24.3In pigneraticio iudicio uenit et si res pignori datas male tractauit creditor uel seruos debilitauit.
在质权审判中,如果债权人恶劣地对待了作为质押给付的物品,或者使奴隶致残,这也属于审理范围。
plane si pro maleficiis suis coercuit uel uinxit uel optulit praefecturae uel praesidi, dicendum est pigneraticia creditorem non teneri.
显然,如果因他们的过错,债权人惩戒了、捆绑了或者将他们送交长官或省督,应当认为债权人不对质权诉讼承担责任。
quare si prostituit ancillam uel aliud improbatum facere coegit, ilico pignus ancillae soluitur.
因此,如果他迫使女奴卖淫,或强迫她做其他不被认可的事,该女奴的质押立即解除。