[POMPONIUS libro sexto ad Sabinum. ] §13.7.2.prSi debitor rem pignori datam uendidit et tradidit tuque ei nummos credidisti, quos ille soluit ei creditori, cui pignus dederat tibique cum eo conuenit, ut ea res, quam iam uendiderat, pignori tibi esset, nihil te egisse constat, quia rem alienam pignori acceperis: ea enim ratione emptorem pignus liberatum habere coepisse neque ad rem pertinuisse, quod tua pecunia pignus sit liberatum.
[庞波尼乌斯,《论萨宾》第六卷] 如果债务人出售并交付了已设质的物,而你借钱给他,他将这笔钱偿还给此前他向其提供质押的债权人,并且你与他约定,他已经出售的那件物将作为给你的质物,那么显然你没有做出任何法律上有效的行为,因为你接受了他人之物作为质物:因为基于该原因,买受人已开始占有消除了质权负担的物,而质权是用你的资金消除的这一事实与此无关。