[ULPIANUS libro quadragensimo ad Sabinum. ] §13.7.1.prPignus contrahitur non sola traditione, sed etiam nuda conuentione, etsi non traditum est.
[乌尔比安,《论萨宾》第四十卷] 质权不仅通过交付而成立,而且即使未交付,也通过单纯的合意而成立。
§13.7.1.1Si igitur contractum sit pignus nuda conuentione, uideamus, an, si quis aurum ostenderit quasi pignori daturus et aes dederit, obligauerit aurum pignori: et consequens est ut aurum obligetur, non autem aes, quia in hoc non consenserint.
因此,若质权通过单纯的合意而成立,让我们看一看:如果某人展示了黄金,好似要将其作为质物交付,但却交付了青铜,他是否将黄金拘束于质权。 其结论是,黄金被拘束,而青铜则不被拘束,因为他们对后者并未达成合意。
§13.7.1.2Si quis tamen, cum aes pignori daret, adfirmauit hoc aurum esse et ita pignori dederit, uidendum erit, an aes pignori obligauerit et numquid, quia in corpus consensum est, pignori esse uideatur: quod magis est.
然而,如果某人在交付青铜作为质物时,声称这是黄金并以此作为质物交付,则应当考量他是否已将青铜拘束于质权,以及是否由于对物之本体达成了合意,故应被视为已设定质权:而这正是更为合理的观点。
tenebitur tamen pigneraticia contraria actione qui dedit, praeter stellionatum quem fecit.
不过,交付者除了其所犯的欺诈罪之外,还将通过反质权之诉承担责任。