[PAULUS libro uicensimo nono ad edictum. ] §13.6.17.prIn commodato haec pactio, ne dolus praestetur, rata non est.
[保罗,《告示注解》第二十九卷] 在使用借贷中,“不对故意承担责任”的这一约定是无效的。
§13.6.17.1Contraria commodati actio etiam sine principali moueri potest, sicut et ceterae quae dicuntur contrariae.
反向使用借贷之诉即使在没有提起主诉的情况下也可以提起,就像其他被称为反向诉讼的诉讼一样。
§13.6.17.2Si ex facto heredis agatur commodati, in solidum condemnatur, licet ex parte heres est.
如果因继承人的行为提起使用借贷之诉,即使他只是部分继承人,他也应被判处承担全部责任。
§13.6.17.3Sicut autem uoluntatis et officii magis quam necessitatis est commodare, ita modum commodati finemque praescribere eius est qui beneficium tribuit.
然而,正如出借与其说是出于必然,不如说是出于自愿和情谊一样,规定使用借贷的方式和期限也是给予恩惠者的权利。
cum autem id fecit, id est postquam commoda uit, tunc finem praescribere et retro agere atque intempestiue usum commodatae rei auferre non officium tantum impedit, sed et suscepta obligatio inter dandum accipiendumque.
但是,一旦他这样做了,也就是说在出借之后,这时再来规定期限、推翻前议、以及非时地剥夺对出借物的使用,不仅情谊所不许,而且在授受之间所承担的义务也予以阻止。
geritur enim negotium inuicem et ideo inuicem propositae sunt actiones, ut appareat, quod principio beneficii ac nudae uoluntatis fuerat, conuerti in mutuas praestationes actionesque ciuiles.
因为此项事务是双方互动的,因此也相互提供了诉讼,从而表明,起初属于恩惠和单纯自愿的事物,已转化为相互的给付和市民法上的诉讼。
ut accidit in eo, qui absentis negotia gerere inchoauit: neque enim impune peritura deseret: suscepisset enim fortassis alius, si is non coepisset: uoluntatis est enim suscipere mandatum, necessitatis consummare.
这正如发生在开始管理不在场者事务的人身上的情形一样:因为他不能免于惩罚地抛弃那些将要废弃的事务;因为如果他没有开始,也许别人已经承担了。 因为接受委任是自愿的,而完成它是必须的。
igitur si pugillares mihi commodasti, ut debitor mihi caueret, non recte facies importune repetendo: nam si negasses, uel emissem uel testes adhibuissem.
因此,如果你为了让我的债务人向我提供担保而将书写板借给我,你若不合时宜地索回,那是不妥当的:因为如果你当初拒绝了,我本可以购买书写板,或者召集证人。
idemque est, si ad fulciendam insulam tigna commodasti, deinde protraxisti aut etiam sciens uitiosa commodaaueris: adiuuari quippe nos, non decipi beneficio oportet.
同样地,如果你为了支撑一座出租公寓而借出木梁,随后又将其抽回,或者甚至明知有缺陷而予以出借,也是如此:因为我们应当通过恩惠获得帮助,而不是受到欺骗。
ex quibus causis etiam contrarium iudicium utile esse dicendum est.
基于这些原因,应当认为反向诉讼也是可行的。
§13.6.17.4Duabus rebus commodatis recte de altera commodati agi posse Uiuianus scripsit: quod ita uideri uerum, si separatae sint, Pomponius scripsit: nam eum, qui carrucam puta uel lecticam commodauit, non recte acturum de singulis partibus.
维维亚努斯写道,如果两件物品被出借,可以正当地仅就其中一件提起使用借贷之诉;蓬波尼乌斯写道,只有在它们是分离的情况下,这才是正确的:因为,例如出借了马车或轿子的人,不能正当地就其各个组成部分提起诉讼。
§13.6.17.5Rem commodatam perdidi et pro ea pretium dedi, deinde res in potestate tua uenit: Labeo ait contrario iudicio aut rem mihi praestare te debere aut quod a me accepisti reddere.
我丢失了出借物并为此支付了价金,随后该物落入你的支配之下:拉贝奥说,通过反向诉讼,你要么应当将该物交付给我,要么应当退还你从我这里收到的东西。