[MARCELLUS libro singulari responsorum. ] §13.5.24.prTitius Seio epistulam emisit in haec uerba: 'Remanserunt apud me quinquaginta ex credito tuo ex contractu pupillorum meorum, quos tibi reddere debebo idibus Maiis probos: quod si ad diem supra scriptum non dedero, tunc dare debebo usuras tot.
[马尔切鲁斯,答申集单卷] 提蒂乌斯给塞尤斯发了一封信,其言如下:“由于我的被监护人的契约,属于你的债权中的五十个单位留在了我这里,我应当在五月望日将这些完好地归还给你;但如果我未能在上述日期前给付,届时我应当支付若干利息。
' quaero, an Lucius Titius in locum pupillorum hac cautione reus successerit.
”我问,路奇乌斯·提蒂乌斯是否通过该保证书,作为债务人承继了被监护人的地位。
Marcellus respondit, si intercessisset stipulatio, successisse.
马尔切鲁斯回答说,如果曾有要约回答式契约介在,则已承继。
item quaero, an, si non successisset, de constituta teneatur.
同样我问,如果他未承继,他是否应依约定给付之诉承担责任。
Marcellus respondit in sortem teneri: est enim humanior et utilior ista interpretatio.
马尔切鲁斯回答说,仅就本金承担责任:因为该解释更为人道且更为有用。