[AFRICANUS libro tertio quaestionum. ] §13.4.8.prCentum Capuae dari stipulatus fideiussorem accepisti: ea pecunia ab eo similiter ut ab ipso promissore peti debebit, id est ut, si alibi quam Capuae petantur, arbitraria agi debeat lisque tanti aestimetur, quanti eius uel actoris interfuerit eam summam Capuae potius quam alibi solui.
[阿非利加努斯,《质辩录》第三卷] 如果你通过要式誓约要求在卡普阿给付一百,并接受了保证人:则该款项应当以向承诺人本人请求的相同方式向该保证人请求,也就是说,如果是在卡普阿以外的其他地方请求,则应当提起裁量诉讼,且该诉讼的估价应当等同于该金额在卡普阿而非其他地方支付对彼或对原告所具有的利益。
nec oportebit, quod forte per reum steterit, quo minus tota centum Capuae soluerentur, obligationem fideiussoris augeri: neque enim haec causa recte comparabitur obligationi usurarum: ibi enim duae stipulationes sunt, hic autem una pecuniae creditae est, circa cuius exsecutionem aestimationis ratio arbitrio iudicis committitur.
不应当因为偶然由于债务人的原因而未能于卡普阿支付全部的一百,便增加保证人的债务;因为本案确实不能与利息之债相提并论:在利息之债中存在两个要式誓约,而在此处仅有一个关于借贷金钱的要式誓约,关于该誓约的执行,估价的基准被交由审判人裁量。
eiusque differentiae manifestissimum argumentum esse puto, quod, si post moram factam pars pecuniae soluta sit et reliquum petatur, officium iudicis tale esse debeat, ut aestimet, quanti actoris intersit eam dumtaxat summam quae petetur Capuae solutam esse.
而且我认为,这一区别最明显的证据在于:如果在发生迟延之后,部分金钱已支付而请求给付余额,审判人的职责应当是,评估仅使该被请求的金额在卡普阿支付对原告具有多大的利益。