[POMPONIUS libro trigensimo octauo ad Quintum Mucium. ] §13.1.16.prQui furtum admittit uel re commodata uel deposita utendo, condicione quoque ex furtiua causa obstringitur: quae differt ab actione commodati hoc, quod, etiamsi sine dolo malo et culpa eius interierit res, condictione tamen tenetur, cum in commodati actione non facile ultra culpam et in depositi non ultra dolum malum teneatur is, cum quo depositi agetur.
[蓬波尼乌斯,《评昆图斯·穆西乌斯》第三十八卷] 因使用借用物或寄托物而构成窃盗的人,亦须承担因窃盗原因而提起的返还请求之诉的责任。 此诉与借用之诉的区别在于:即使该物非因其恶意或过失而灭失,他仍须承担返还请求之诉的责任;而在借用之诉中,债务人不易承担超出过失的责任,在寄托之诉中,被提起寄托之诉的人不承担超出恶意的责任。