[ULPIANUS libro quadragensimo tertio ad Sabinum. ] §12.7.1.prEst et haec species condictionis, si quis sine causa promiserit uel si soluerit quis indebitum.
[乌尔比安,《论萨比努斯》第四十三卷] 也存在这样一种不当得利之诉(condictio):如果有人无因进行了允诺,或者如果有人清偿了非债。
qui autem promisit sine causa, condicere quantitatem non potest quam non dedit, sed ipsam obligationem.
然而,无因允诺之人,不能对他未给付的数额提起返还请求诉讼,而只能对该债务本身提起。
§12.7.1.1Sed et si ob causam promisit, causa tamen secuta non est, dicendum est condictionem locum habere.
但是,如果他是为了某种原因而允诺,而该原因此后却未实现,也应当认为有理由提起返还请求诉讼。
§12.7.1.2Siue ab initio sine causa promissum est, siue fuit causa promittendi quae finita est uel secuta non est, dicendum est condictioni locum fore.
无论允诺自始就是无因的,还是曾有允诺的原因但已消灭或未实现,都应当认为将有理由提起返还请求诉讼。
§12.7.1.3Constat id demum posse condici alicui, quod uel non ex iusta causa ad eum peruenit uel redit ad non iustam causam.
可以确定的是,只有那些并非基于正当原因而到达某人处,或者退归为非正当原因的事物,才能向其请求返还。