[IDEM libro trigensimo secundo ad edictum. ] §12.7.2.prSi fullo uestimenta lauanda conduxerit, deinde amissis eis domino pretium ex locato conuentus praestiterit posteaque dominus inuenerit uestimenta, qua actione debeat consequi pretium quod dedit? et ait Cassius eum non solum ex conducto agere, uerum condicere domino posse: ego puto ex conducto omnimodo eum habere actionem: an autem et condicere possit, quaesitum est, quia non indebitum dedit: nisi forte quasi sine causa datum sic putamus condici posse: etenim uestimentis inuentis quasi sine causa datum uidetur.
[同上,《告示注解》第三十二卷] 如果一个漂洗工承揽了需要清洗的衣物,其后因衣物丢失,在所有者提起租赁之诉后支付了赔偿金,而此后所有者又找到了这些衣物,那么该漂洗工应当通过何种诉讼收回他所支付的款项? 卡西乌斯认为,他不仅可以提起承租之诉,而且可以向所有者提起返还请求诉讼。 我认为,他在任何情况下都享有承租之诉;但至于他是否也能提起返还请求诉讼,则存在疑问,因为他当时支付的并非非债;除非我们认为,它在某种意义上是作为“无因给付”而被请求返还的:因为一旦衣物被找到,它看起来就如同无因给付。