[SCAEUOLA libro quinto digestorum. ] §12.6.67.prStichus testamento eius, quem dominum suum arbitrabatur, libertate accepta, si decem annis ex die mortis annuos decem heredibus praestitisset, per octo annos praefinitam quantitatem ut iussus erat dedit, postmodum se ingenuum comperit nec reliquorum annorum dedit et pronuntiatus est ingenuus: quaesitum est, an pecuniam, quam heredibus dedit, ut indebitam datam repetere et qua actione possit.
[斯卡埃沃拉,《学说汇纂》第五卷]\n\n斯蒂库斯在其误认为其主人的遗嘱中获得了自由,条件是自死亡之日起十年内每年向继承人支付十个单位。 他按照命令在八年内支付了预定的数额。 此后,他发现自己是自由人,便没有支付剩余年份的款项,并被宣告为自由人。 现提问:他是否可以作为非债给付而请求返还他支付给继承人的钱,以及通过何种诉讼请求。
respondit, si eam pecuniam dedit, quae neque ex operis suis neque ex re eius, cui bona fide seruiebat, quaesita sit, posse repeti.
他回答说:如果他支付的这些钱既不是通过他自己的劳动,也不是从他善意服侍之人的财产中获得的,则可以请求返还。
§12.6.67.1Tutor creditori pupilli sui plus quam debebatur exsoluit et tutelae iudicio pupillo non imputauit: quaero an repetitionem aduersus creditorem haberet.
\n\n监护人向其被监护人的债权人偿付了超过应付数额的款项,且未在监护之诉中将其记入被监护人的账下。 我问:他是否对债权人享有返还请求权。
respondit habere.
他回答说:享有。
§12.6.67.2Titius cum multos creditores haberet, in quibus et Seium, bona sua priuatim facta uenditione Maeuio concessit, ut satis creditoribus faceret: sed Maeuius soluit pecuniam Seio tamquam debitam, quae iam a Titio fuerat soluta: quaesitum est, cum postea repperiantur apochae apud Titium debitorem partim solutae pecuniae, cui magis repetitio pecuniae indebitae solutae competit, Titio debitori an Maeuio, qui in rem suam procurator factus est.
\n\n提蒂乌斯有很多债权人,其中包括塞尤斯。 他通过私下出售的方式将自己的财产让与给马埃维乌斯,以便清偿债权人。 但马埃维乌斯将已被提蒂乌斯支付过的钱,作为应付债务支付给了塞尤斯。 事后在债务人提蒂乌斯处发现了部分已付之钱的收据,现提问:非债给付之钱的返还请求权更应归属于谁,是债务人提蒂乌斯,还是成为“为自己利益的代理人”的马埃维乌斯?
respondit secundum ea quae proponerentur ei, qui postea soluisset.
他回答说:根据所陈述的事实,应当归属于后付款的人。
§12.6.67.3Idem quaesiit, an pactum, quod in pariationibus adscribi solet in hunc modum 'ex hoc contractu nullam inter se controuersiam amplius esse' impediat repetitionem.
\n\n同一个人问:通常在清算中以如下方式附记的协议——“由于此合同,双方之间不再有任何争议”——是否阻碍返还请求。
respondit nihil proponi, cur impediret.
他回答说:没有陈述任何可以阻碍的理由。
§12.6.67.4Lucius Titius Gaio Seio minori annis uiginti quinque pecuniam certam credidit et ab eo aliquantum usurarum nomine accepit, et Gaii Seii minoris heres aduersus Publium Maeuium a praeside prouinciae in integrum restitutus est, ne debitum hereditarium solueret, et nec quicquam de usuris eiusdem sortis, quas Seius minor annis uiginti quinque exsolueret, repetendis tractatum apud praesidem aut ab eo est pronuntiatum: quaero, an usuras, quas Gaius Seius minor annis uiginti quinque quoad uiueret creditori exsolueret, heres eius repetere possit.
\n\n卢基乌斯·提蒂乌斯向未满二十五岁的盖乌斯·塞尤斯借出了一笔确定的钱,并以利息的名义从他那里收取了一些款项。 未满二十五岁的盖乌斯·塞尤斯的继承人针对普布利乌斯·马埃维乌斯获得了行省总督的恢复原状令,免于偿还继承债务。 而关于未满二十五岁的塞尤斯已支付的该本金利息的返还,总督面前既未予讨论,总督也未对此作出判决。 我问:对于未满二十五岁的盖乌斯·塞尤斯在生前向债权人支付的利息,其继承人是否可以请求返还。
respondit secundum ea quae proponerentur condici id, quod usurarum nomine defunctus soluisset, non posse.
他回答说:根据所陈述的事实,死者以利息名义所支付的款项不能通过不当得利之诉请求返还。
item quaero, si existimes repeti non posse, an ex alio debito heres retinere eas possit.
我再问:如果你认为不能请求返还,继承人是否可以从其他债务中扣留这些款项。
respondit ne hoc quidem.
他回答说:这也同样不行。