[PAULUS libro tertio quaestionum. ] §12.6.60.prIulianus uerum debitorem post litem contestatam manente adhuc iudicio negabat soluentem repetere posse, quia nec absolutus nec condemnatus repetere posset: licet enim absolutus sit, natura tamen debitor permanet: similemque esse ei dicit, qui ita promisit, siue nauis ex Asia uenerit siue non uenerit, quia ex una causa alterius solutionis origo proficiscitur.
[保罗,《疑问录》第三卷] 尤里安认为,在诉讼系属之后且裁判仍在进行期间,即使真正的债务人进行了支付,他也否定其能够请求返还,因为无论是被宣告无罪(免除责任)的人还是被判决有罪(承担责任)的人,都不得请求返还。 因为即使他被免除责任,但在自然法上他仍然是债务人。 尤里安还说,此人类似于这样承诺的人:“无论船是否从亚洲来”,因为这两种支付的发生均源于同一个原因。
§12.6.60.1Ubi autem quis quod pure debet sub condicione nouandi animo promisit, plerique putant pendente nouatione solutum repetere posse, quia ex qua obligatione soluat, adhuc incertum sit: idemque esse etiam, si diuersas personas ponas eandem pecuniam pure et sub condicione nouandi animo promisisse.
但是,当某人以更改债务的意图(更改意图),就其无条件所负的债务又作出了附条件承诺时,多数学者认为,在更改尚未确定期间,他可以请求返还已支付的款项,因为他究竟是依据哪一个债务进行支付,目前尚不确定。 即使你假定是不同的主体,以更改债务的意图,就同一笔金钱分别作出了无条件和附条件的承诺,结果也是一样的。
sed hoc dissimile est: in stipulatione enim pura et condicionali eundem debiturum certum est.
但这是不同的;因为在无条件和附条件的问答契约中,确定将由同一人担任债务人。