[IDEM libro octauo quaestionum. ] §12.6.56.prSufficit ad causam indebiti incertum esse, temporaria sit an perpetua exceptionis defensio.
[同上,《论问题》第八卷] 抗辩的防卫是临时的还是永久的不确定,这对于非债给付的诉因而言已足。
nam si qui, ne conueniatur, donec Titius consul fiat, paciscatur, quia potest Titio decedente perpetua fieri exceptio, quae ad tempus est Titio consulatum ineunte, summa ratione dicetur, quod interim soluitur, repeti: ut enim pactum, quod in tempus certum collatum est, non magis inducit condictionem, quam si ex die debitor soluit, ita prorsum defensio iuris, quae causam incertam habet, condictionis instar optinet.
因为,如果有人为了不被起诉而约定在提图斯成为执政官之前不予起诉,那么,由于在提图斯就任执政官时本属于临时的抗辩,在提图斯死亡时可能变成永久的,因此极其合理地认为,在期间所支付的款项可以请求返还:因为,正如与确定期间相联系的约定,并不比债务人在期限届满前支付更能引起返还请求权一样,具有不确定原因的法律防卫,也完全具有等同于返还请求权的效力。