[PAULUS libro quinto epitomarum Alfeni digestorum. ] §12.6.36.prSeruus cuiusdam insciente domino magidem commodauit: is cui commodauerat pignori eam posuit et fugit: qui accepit non aliter se redditurum aiebat, quam si pecuniam accepisset: accepit a seruulo et reddidit magidem: quaesitum est, an pecunia ab eo repeti possit.
[保罗,亚尔斐努《学说汇纂》简编第五卷] 某人的奴隶在主人不知情的情况下,借出了一只大盘;被借予之人将该盘质押并逃跑。 接受质物之人声称,除非他收到钱,否则他不予归还。 他从年轻奴隶处收到了钱并归还了大盘。 现问:是否可以向其请求返还该笔钱款。
respondit, si is qui pignori accepisset magidem alienam scit apud se pignori deponi, furti eum se obligasse ideoque, si pecuniam a seruulo accepisset redimendi furti causa, posse repeti: sed si nescisset alienam apud se deponi, non esse furem, item, si pecunia eius nomine, a quo pignus acceperat, a seruo ei soluta esset, non posse ab eo repeti.
答复:如果接受质物之人明知质押于他处的是他人的大盘,则他已构成盗窃罪,因此,如果他是为了赎免盗窃行为而从年轻奴隶处收受了钱款,则可以请求返还;但如果他不知道质押于他处的是他人的财产,他就不是窃贼;同样,如果该笔钱款是奴隶代替他(质权人)接受质物之人的名义支付给他的,则不得向其请求返还。