[IULIANUS libro decimo digestorum. ] §12.6.32.prCum is qui Pamphilum aut Stichum debet simul utrumque soluerit, si, posteaquam utrumque soluerit, aut uterque aut alter ex his desiit in rerum natura esse, nihil repetet: id enim remanebit in soluto quod superest.
[尤里安,《学说汇纂》第十卷] 当负有给付潘菲鲁斯或斯蒂库斯之义务的人同时给付了两者时,如果在给付两者之后,两者或其中之一已不在人世,他将不得请求返还任何东西:因为那幸存下来的将作为已给付之物而保留。
§12.6.32.1Fideiussor cum paciscitur, ne ab eo pecunia petatur, et per imprudentiam soluerit, condicere stipulatori poterit et ideo reus quidem manet obligatus, ipse autem sua exceptione tutus est.
当保证人达成不向其请求金钱的协议,但因疏忽而进行了给付时,他可以向要约人请求返还不当得利,因此主债务人固然仍负有义务,而保证人自己则受其抗辩权的保护。
nihil autem interest, fideiussor an heres eius soluat: quod si huic fideiussori reus heres extiterit et soluerit, nec repetet et liberabitur.
由保证人还是由其继承人给付,并无区别;但如果主债务人成为该保证人的继承人并进行了给付,则他既不得请求返还,且将获得免责。
§12.6.32.2Mulier si in ea opinione sit, ut credat se pro dote obligatam, quidquid dotis nomine dederit, non repetit: sublata enim falsa opinione relinquitur pietatis causa, ex qua solutum repeti non potest.
如果妇女处于认为自己因嫁资而负有义务的错误看法中,并以嫁资的名义给付了任何东西,她不得请求返还:因为在消除错误的看法后,还留有出于敬爱的原因,基于该原因所为的给付是不得请求返还的。
§12.6.32.3Qui hominem generaliter promisit, similis est ei, qui hominem aut decem debet: et ideo si, cum existimaret se Stichum promississe, eum dederit, condicet, alium autem quemlibet dando liberari poterit.
泛指地承诺给付一个奴隶的人,类似于负有给付一个奴隶或十个钱币之义务的人:因此,如果他认为自己承诺了给付斯蒂库斯而给付了斯蒂库斯,他可以请求不当得利返还,但他亦可通过给付任何其他奴隶而获得免责。