[IDEM libro trigesimo nono digestorum. ] §12.6.33.prSi in area tua aedificassem et tu aedes possideres, condictio locum non habebit, quia nullum negotium inter nos contraheretur: nam is, qui non debitam pecuniam soluerit, hoc ipso aliquid negotii gerit: cum autem aedificium in area sua ab alio positum dominus occupat, nullum negotium contrahit.
[同前,第三十九卷] 如果我在你的土地上建造了房屋,而你占有了该房屋,则不得提起不当得利返还之诉,因为我们之间没有缔结任何交易。 因为,给付非债金钱的人,正是通过这一行为进行了某种交易;然而,当所有权人占有他人建在其土地上的建筑物时,他并没有缔结任何交易。
sed et si is, qui in aliena area aedificasset, ipse possessionem tradidisset, condictionem non habebit, quia nihil accipientis faceret, sed suam rem dominus habere incipiat.
而且,即使在他人土地上建造房屋的人自己交付了占有,他也不得提起不当得利返还之诉,因为他并未使任何东西成为接受者的财产,而所有权人只是开始占有其自己的财产。
et ideo constat, si quis, cum existimaret se heredem esse, insulam hereditariam fulsisset, nullo alio modo quam per retentionem impensas seruare posse.
因此,这是确定的:如果有人在自以为是继承人的情况下,加固了属于遗产的公寓,他除了通过留置之外,不能以任何其他方式收回其费用。