[IDEM libro uicensimo sexto ad edictum. ] §12.6.26.12Libertus cum se putaret operas patrono debere, soluit: condicere eum non posse, quamuis putans se obligatum soluit, Iulianus libro decimo digestorum scripsit: natura enim operas patrono libertus debet.
[同上,《告示注解》第二十六卷] 当解放奴隶误以为自己对保护人负有劳务,并予以履行时:尤里安在《法学汇纂》第十卷中写道,他不能请求返还,尽管他是因为误信自己负有义务而履行的;因为在自然法上,解放奴隶确实对保护人负有劳务。
sed et si non operae patrono sunt solutae, sed, cum officium ab eo desideraretur, cum patrono decidit pecunia et soluit, repetere non potest.
但是,即使向保护人履行的不是劳务,而是在他被要求表示敬意时,他与保护人达成金钱和解并予以支付,他也不能请求返还。
sed si operas patrono exhibuit non officiales, sed fabriles, ueluti pictorias uel alias, dum putat se debere, uidendum an possit condicere.
但是,如果他向保护人提供的不是基于敬意的劳务,而是手工艺劳务(例如画画或其他劳务),且由于误信自己负有此债务,则需要考虑他是否可以提起返还请求。
et Celsus libro sexto digestorum putat eam esse causam operarum, ut non sint eaedem neque eiusdem hominis neque eidem exhibentur: nam plerumque robur hominis, aetas temporis opportunitasque naturalis mutat causam operarum, et ideo nec uolens quis reddere potest.
凯尔苏斯在《法学汇纂》第六卷中认为,劳务的性质在于它们既不相同,也不属于同一个人,也不是向同一个人提供的;因为通常个人的体力、年龄、时间的适宜性以及自然机遇会改变劳务的性质,因此,即使有人愿意,也无法予以退还。
sed hae, inquit, operae recipiunt aestimationem: et interdum licet aliud praestemus, inquit, aliud condicimus: ut puta fundum indebitum dedi et fructus condico: uel hominem indebitum, et hunc sine fraude modico distraxisti, nempe hoc solum refundere debes, quod ex pretio habes: uel meis sumptibus pretiosiorem hominem feci, nonne aestimari haec debent? sic et in proposito, ait, posse condici, quanti operas essem conducturus.
他说,但这些劳务是可以评估价值的;而且他说,有时即使我们给付了某一物,我们却请求返还另一物:例如,我给付了非债的土地,而我请求返还果实;或者给付了非债的奴隶,而你无欺诈地以微薄的价格将其卖掉,显然你只需要退还你从售价中所得的部分;或者如果我自费提高了该奴隶的价值,难道这些不应当被评估吗? 因此,在目前的问题中,他说,可以请求返还如果我要雇佣这些劳务所应支付的价款。
sed si delegatus sit a patrono officiales operas, apud Marcellum libro uicensimo digestorum quaeritur.
但是,如果解放奴隶被保护人委派向他人提供基于敬意的劳务,马尔克鲁斯在《法学汇纂》第二十卷中探讨了这一问题。
et dicit Marcellus non teneri eum, nisi forte in artificio sint (hae enim iubente patrono et alii edendae sunt): sed si soluerit officiales delegatus, non potest condicere neque ei cui soluit creditori, cui alterius contemplatione solutum est quique suum recipit, neque patrono, quia natura ei debentur.
马尔克鲁斯说,他并不受约束,除非该劳务恰好属于某种手艺(因为这些劳务在保护人的命令下也必须向他人提供);但如果被委派的解放奴隶履行了基于敬意的劳务,他既不能向接受履行的债权人(因对另一人的考量而获得履行,且收回了其自身之物的人)请求返还,也不能向保护人请求返还,因为这些劳务在自然法上本就是欠保护人的。
§12.6.26.13Si decem aut Stichum stipulatus soluam quinque, quaeritur, an possim condicere: quaestio ex hoc descendit, an liberer in quinque: nam si liberor, cessat condictio, si non liberor, erit condictio.
如果在被约定给付十或斯蒂克斯的情况下,我支付了五,是否可以请求返还便成为一个问题。 问题在于,我是否在五的限额内免责:因为如果我免责,则返还请求权消灭;如果我不免责,则存在返还请求权。
placuit autem, ut Celsus libro sexto et Marcellus libro uicensimo digestorum scripsit, non peremi partem dimidiam obligationis ideoque eum, qui quinque soluit, in pendenti habendum, an liberaretur, petique ab eo posse reliqua quinque aut Stichum et, si praestiterit residua quinque, uideri eum et priora debita soluisse, si autem Stichum praestitisset, quinque eum posse condicere quasi indebita.
但正如凯尔苏斯在第六卷、马尔克鲁斯在《法学汇纂》第二十卷中写道,人们认为债务的一半并未消灭,因此支付了五的人应当被置于是否免责的未决状态中,债权人仍可向他请求剩余的五或者奴隶斯蒂克斯;如果他给付了剩余的五,则他被视为在此前也是作为应负债务而支付了那五;但如果他给付了斯蒂克斯,则他可以作为非债而请求返还先前支付的五。
sic posterior solutio comprobabit, priora quinque utrum debita an indebita soluerentur.
如此一来,后期的给付将证明此前的五是作为应负债务还是作为非债而支付的。
sed et si post soluta quinque et Stichus soluatur et malim ego habere quinque et Stichum reddere, an sim audiendus, quaerit Celsus.
但是,即使在支付了五之后,斯蒂克斯也同样被支付,而我更希望保留这五并退还斯蒂克斯,我的要求是否应被准许,凯尔苏斯对此提出了疑问。
et putat natam esse quinque condictionem, quamuis utroque simul soluto mihi retinendi quod uellem arbitrium daretur.
他认为,请求返还这五的权利已经产生,尽管如果两者同时支付,我本可以拥有选择保留其中任意一个的权利。
§12.6.26.14Idem ait et si duo heredes sint stipulatoris, non posse alteri quinque solutis alteri partem Stichi solui: idem et si duo sint promissoris heredes.
同一作者说,如果问答契约债权人有两个继承人,当向其中一人支付了五时,不能向另一人支付斯蒂克斯的一部分;如果债务人有两个继承人,也是一样。
secundum quae liberatio non contingit, nisi aut utrique quina aut utrique partes Stichi fuerunt solutae.
根据这些规则,除非向双方各支付五,或者向双方各支付斯蒂克斯的一部分,否则不发生免责。