[IDEM libro sexto decimo ad Sabinum. ] §12.6.2.prSi quis sic soluerit, ut, si apparuisset esse indebitum uel Falcidia emerserit, reddatur, repetitio locum habebit: negotium enim contractum est inter eos.
[同上,评论萨宾第16卷] 如果有人以如下条件进行了清偿:即若明示为非债、或发生法尔基迪亚法限制时,应当予以返还,则请求返还之诉成立;因为他们在彼此之间达成了交易。
§12.6.2.1Si quid ex testamento solutum sit, quod postea falsum uel inofficiosum uel irritum uel ruptum apparuerit, repetetur, uel si post multum temporis emerserit aes alienum, uel codicilli diu celati prolati, qui ademptionem continent legatorum solutorum uel deminutionem per hoc, quia aliis quoque legata relicta sunt.
如果是依据遗嘱支付了某物,而该遗嘱事后被证实是伪造的、无恩义的、无效的或撤销的,该物应予请求返还;或者在很长时间之后显现出债务,或者长期被隐藏的遗嘱补编被出示,其中含有对已支付遗赠的撤销,或由于也给其他人遗留了遗赠而对其进行的削减。
nam diuus Hadrianus circa inofficiosum et falsum testamentum rescripsit actionem dandam ei, secundum quem de hereditate iudicatum est.
因为神圣哈德良针对无恩义的和伪造的遗嘱曾作批复:应当将诉权给予那在关于遗产的判决中获得胜诉的人。