[POMPONIUS libro uicensimo secundo ad Sabinum. ] §12.6.19.prSi poenae causa eius cui debetur debitor liberatus est, naturalis obligatio manet et ideo solutum repeti non potest.
[蓬波尼乌斯,萨宾注解第22卷] 如果债务人是为了惩罚债权人而获得免除的,则自然债务依然存在,因此已清偿之物不得请求返还。
§12.6.19.1Quamuis debitum sibi quis recipiat, tamen si is qui dat non debitum dat, repetitio competit, ueluti si is qui heredem se uel bonorum possessorem falso existimans creditori hereditario soluerit: hic enim neque uerus heres liberatus erit et is quod dedit repetere poterit: quamuis enim debitum sibi quis recipiat, tamen si is qui dat non debitum dat, repetitio competit.
尽管某人收回的是欠自己的债务,但如果给付之人给付了非其所欠之物,则仍享有返还请求权;例如,某人错误地认为自己是继承人或遗产占有者,从而向遗产债权人进行了清偿:因为在这种情况下,真正的继承人既未获得免除,且给付之人亦得请求返还其所给付之物:因为尽管某人收回的是欠自己的债务,但如果给付之人给付了非其所欠之物,则仍享有返还请求权。
§12.6.19.2Si falso existimans debere nummos soluero, qui pro parte alieni, pro parte mei fuerunt, eius summae partem dimidiam, non corporum condicam.
如果我错误地认为自己负有债务而给付了货币,而这些货币一部分属于他人,一部分属于我,那么我将就该金额的一半提起不当得利返还之诉(condictio),而不是请求返还货币的特定实物。
§12.6.19.3Si putem me Stichum aut Pamphilum debere, cum Stichum debeam, et Pamphilum soluam, repetam quasi indebitum solutum: nec enim pro eo quod debeo uideor id soluisse.
如果我认为自己欠付斯蒂克斯或潘菲鲁斯,而实际上我欠付的是斯蒂克斯,但我给付了潘菲鲁斯,我将作为给付非债之物请求返还;因为这不能被视为我为了履行所欠债务而进行的清偿。
§12.6.19.4Si duo rei, qui decem debebant, uiginti pariter soluerint, Celsus ait singulos quina repetituros, quia, cum decem deberent, uiginti soluissent, et quod amplius ambo soluerint, ambo repetere possunt.
如果欠债十个单位的两个共同债务人,同样地清偿了二十个单位,塞尔苏斯认为他们每人将请求返还五个单位,因为他们虽欠十个单位却清偿了二十个单位,而对于双方超额清偿的部分,双方均得请求返还。