[IDEM libro quinto ad Plautium. ] §12.5.9.prSi uestimenta utenda tibi commodauero, deinde pretium, ut reciperem, dedissem, condictione me recte acturum responsum est: quamuis enim propter rem datum sit et causa secuta sit, tamen turpiter datum est.
[同人,《普劳提乌斯评注》第五卷] 如果我将衣服借给你使用,随后为了收回它们而支付了代价,则据解答,我可以通过返还请求之诉正当地提起诉讼。 因为,虽然给付是基于特定目的且该目的已实现,但给付仍然是不当(不道德)作出的。
§12.5.9.1Si rem locatam tibi uel uenditam a te uel mandatam ut redderes, pecuniam acceperis, habebo tecum ex locato uel uendito uel mandati actionem: quod si, ut id, quod ex testamento uel ex stipulatu debebas, redderes mihi, pecuniam tibi dederim, condictio dumtaxat pecuniae datae eo nomine erit.
如果为了让你退还租赁给你的物、或者由你售出的物、或者委托给你退还的物,你收受了金钱,我将对你享有基于租赁、售卖或委任的诉权;但如果为了让你向我交付你根据遗嘱或口头答允所欠的债务,我给了你金钱,则仅就该名义下支付的金钱享有返还请求权。
idque et Pomponius scribit.
蓬波尼乌斯也这样写道。