[PAULUS libro tertio quaestionum. ] §12.5.8.prSi ob turpem causam promiseris Titio, quamuis, si petat, exceptione doli mali uel in factum summouere eum possis, tamen si solueris, non posse te repetere, quoniam sublata proxima causa stipulationis, quae propter exceptionem inanis esset, pristina causa, id est turpitudo, superesset: porro autem si et dantis et accipientis turpis causa sit, possessorem potiorem esse et ideo repetitionem cessare, tametsi ex stipulatione solutum est.
[保罗,《问题集》第三卷] 如果你因不道德的原因向提修斯作出了许诺,尽管在他起诉时,你可以通过恶意抗辩或事实抗辩来驳回他,但如果你已经给付,则你不能请求返还。 因为一旦消除了因抗辩而本应无意义的口头答允契约这一直接原因,原来的原因,即不道德性,仍然存在。 此外,如果给付者和收受者双方的原因都是不道德的,则占有者处于更有利的地位,因此不能请求返还,即使给付是基于口头答允契约而作出的。