[ULPIANUS libro uicensimo sexto ad edictum. ] §12.5.4.prIdem si ob stuprum datum sit, uel si quis in adulterio deprehensus redemerit se: cessat enim repetitio, idque Sabinus et Pegasus responderunt.
[乌尔比安,《告示注解》第二十六卷]\n\n如果为了通奸而给付,或者在通奸时被抓获的人赎回自己,同样不适用请求返还,因为返还请求不予准许,这也是萨宾和佩加苏斯所做出的解答。
§12.5.4.1Item si dederit fur, ne proderetur, quoniam utriusque turpitudo uersatur, cessat repetitio.
\n\n同样,如果窃贼为了不被告发而给付,由于双方均存在不道德行为,故不能请求返还。
§12.5.4.2Quotiens autem solius accipientis turpitudo uersatur, Celsus ait repeti posse: ueluti si tibi dedero, ne mihi iniuriam facias.
\n\n但是,每当仅受领人一方存在不道德行为时,塞尔苏斯认为可以请求返还:例如,我为了让你不对我实施侵害而给你金钱。
§12.5.4.3Sed quod meretrici datur, repeti non potest, ut Labeo et Marcellus scribunt, sed noua ratione, non ea, quod utriusque turpitudo uersatur, sed solius dantis: illam enim turpiter facere, quod sit meretrix, non turpiter accipere, cum sit meretrix.
\n\n然而,给付给娼妓的东西不能请求返还,正如拉贝奥和马尔切鲁斯所写的那样,但这是基于一种新的理由,即不是因为双方都存在不道德行为,而仅仅是给付人一方存在:因为她作为娼妓虽然是不道德的行为,但在她是娼妓的情况下受领却并非不道德。
§12.5.4.4Si tibi indicium dedero, ut fugitiuum meum indices uel furem rerum mearum, non poterit repeti quod datum est: nec enim turpiter accepisti.
\n\n如果我给你赏金,以便你指认我的逃亡奴隶或盗窃我财产的窃贼,已给付的东西将不能请求返还:因为你并非不道德地受领。
quod si a fugitiuo meo acceperis ne eum indicares, condicere tibi hoc quasi furi possim: sed si ipse fur indicium a me accepit uel furis uel fugitiui socius, puto condictionem locum habere.
但如果你从我的逃亡奴隶那里收受,以便不指认他,我可以对你提起返还之诉,就像对待窃贼一样:但如果是窃贼本人,或者窃贼或逃亡奴隶的同伙从我这里收受了赏金,我认为返还之诉是可以成立的。