[NERATIUS libro secundo membranarum. ] §12.4.8.prQuod Seruius in libro de dotibus scribit, si inter eas personas, quarum altera nondum iustam aetatem habeat, nuptiae factae sint, quod dotis nomine interim datum sit, repeti posse, sic intellegendum est, ut, si diuor-tium intercesserit, priusquam utraque persona iustam aetatem habeat, sit eius pecuniae repetitio, donec autem in eodem habitu matrimonii permanent, non magis id repeti possit, quam quod sponsa sponso dotis nomine dederit, donec maneat inter eos adfinitas: quod enim ex ea causa nondum coito matrimonio datur, cum sic detur tamquam in dotem peruenturum, quamdiu peruenire potest, repetitio eius non est.
[内拉蒂乌斯,《羊皮纸书》第二卷] 塞尔维乌斯在关于嫁妆的著作中所写的,如果在其中一方尚未达到法定年龄的人之间结成了婚姻,那么在此期间以嫁妆名义给付的财产可以请求返还,对此应当作如下理解:如果双方在达到法定年龄之前发生了离婚,则可以请求返还该笔钱款;但只要他们保持在相同的婚姻状态中,该财产就不能请求返还,正如在未婚夫和未婚妻之间保持姻亲关系期间,未婚妻以嫁妆名义给付未婚夫的财产不能请求返还一样。 因为,在婚姻尚未结成时基于该原因而给付的财产,既然其给付是旨在使其最终成为嫁妆,那么只要它仍有可能成为嫁妆,就不存在对其的返还请求权。