[IDEM libro tertio disputationum. ] §12.4.6.prSi extraneus pro muliere dotem dedisset et pactus esset, ut, quoquo modo finitum esset matrimonium, dos ei redderetur, nec fuerint nuptiae secutae, quia de his casibus solummodo fuit conuentum qui matrimonium sequuntur, nuptiae autem secutae non sint, quaerendum erit, utrum mulieri condictio an ei qui dotem dedit competat.
[同上,《辩论集》第三卷] 如果第三者为妇女给付了嫁妆,并约定无论婚姻以何种方式终止,嫁妆都应返还给他,而婚姻随后并未结成;由于双方仅就婚姻结成后的情况达成了协议,而婚姻并未结成,因此需要探讨的是,返还请求权(condictio)是属于该妇女,还是属于给付嫁妆的人。
et uerisimile est in hunc quoque casum eum qui dat sibi prospicere: nam quasi causa non secuta habere potest condictionem, qui ob matrimonium dedit, matrimonio non copulato, nisi forte euidentissimis probationibus mulier ostenderit hoc eum ideo fecisse, ut ipsi magis mulieri quam sibi prospiceret.
在这个情况下,给付者也很有可能是为自己作了打算。 因为既然婚姻未结成,为了婚姻而给付嫁妆的人,可以因原因未随之发生而享有返还请求权,除非该妇女通过极其确凿的证据证明,他这样做是为了该妇女本身的利益,而不是为了他自己。
sed et si pater pro filia det et ita conuenit, nisi euidenter aliud actum sit, condictionem patri competere Marcellus ait.
但是,马尔切鲁斯说,即使是父亲为女儿给付嫁妆并作此约定,除非显然有其他约定,返还请求权也属于父亲。