Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §12.4.5.pr-12.4.5.4

目的落空时的返还请求权与费用扣除

第 1955 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

本节探讨了在为了特定目的(出行、购买或解放奴隶)而接受金钱后,因给付人改变主意、不可抗力或奴隶逃跑、死亡等原因导致目的未达成时,给付物返还请求权(condictio)的适用及费用补偿规则。

[IDEM libro secundo disputationum. ] §12.4.5.prSi pecuniam ideo acceperis, ut Capuam eas, deinde parato tibi ad proficiscendum condicio temporis uel ualetudinis impedimento fuerit, quo minus proficiscereris, an condici possit, uidendum: et cum per te non steterit, potest dici repetitionem cessare: sed cum liceat paenitere ei qui dedit, procul dubio repetetur id quod datum est, nisi forte tua intersit non accepisse te ob hanc causam pecuniam.
[同上,《辩论集》第二卷] 如果你为了去卡普阿而接受了金钱,随后,对于已做好出发准备的你而言,天气或健康状况成了阻碍你出发的障碍,是否可以提起返还请求(condictio),这需要予以探讨。 由于不能出发并非因你的过错所致(非因你而起),可以说返还请求不成立。 但是,由于允许给予金钱的人改变主意(悔改),毫无疑问,已给付之物应当予以返还,除非对你而言,因该原因而不接受该金钱更为有利。
nam si ita se res habeat, ut, licet nondum profectus sis, ita tamen rem composueris, ut necesse habeas proficisci, uel sumptus, qui necessarii fuerunt ad profectionem, iam fecisti, ut manifestum sit te plus forte quam accepisti erogasse, condictio cessabit: sed si minus erogatum sit, condictio locum habebit, ita tamen, ut indemnitas tibi praestetur eius quod expendisti.
因为如果情况是:尽管你尚未出发,但你已经安排好事务,以至于你必须出发,或者你已经支付了出发所必需的费用,以至于显而易见你支出的费用可能已经超过了你所收到的数额,那么返还请求将不成立。 但如果支出的费用较少,则返还请求将成立,但条件是必须对你所支出的费用予以补偿。
§12.4.5.1Si seruum quis tradiderit alicui ita, ut ab eo intra certum tempus manumitteretur, si paenituerit eum qui tradiderit et super hoc eum certiorauerit et fuerit manumissus post paenitentiam, attamen actio propter paenitentiam competit ei qui dedit.
如果有人将奴隶交付给他人,约定由其在特定期限内予以解放,如果交付人改变了主意并就此通知了对方,而奴隶是在改变主意之后被解放的,但给予者仍可因其改变主意而享有诉权。
plane si non manumiserit, constitutio succedit facitque eum liberum, si nondum paenituerat eum qui in hoc dedit.
显然,如果接受者未予解放,只要为此目的而给予的人尚未改变主意,皇帝宪章(勅令)就会予以介入并使该奴隶获得自由。
§12.4.5.2Item si quis dederit Titio decem, ut seruum emat et manumittat, deinde paeniteat, si quidem nondum emptus est, paenitentia dabit condictionem, si hoc ei manifestum fecerit, ne si postea emat, damno adficietur: si uero iam sit emptus, paenitentia non facit iniuriam ei qui redemit, sed pro decem quae accepit ipsum seruum quem emit restituet aut, si ante decessisse proponatur, nihil praestabit, si modo per eum factum non est.
同样,如果有人给提图斯十个金币以便其购买并解放一名奴隶,随后该人改变了主意,如果奴隶尚未被购买,只要他将此事向提图斯表明,改变主意即可产生返还请求权,以免提图斯在此后购买而遭受损失。 但如果奴隶已经被购买,改变主意并不会对购买者造成不公,他应当返还其购买的奴隶本身,以代替其收到的十个金币;或者,如果假设奴隶在此之前已经死亡,只要这不是因他的行为所致,他无需承担任何给付。
quod si fugit nec culpa eius contigit qui redemit, nihil praestabit: plane repromittere eum oportet, si in potestatem suam peruenerit, restitutum iri.
又如果奴隶逃跑且非因购买者的过错所致,他亦无需承担任何给付;但显然他应当作出正式保证,一旦奴隶回到其控制之下,将予以返还。
§12.4.5.3Sed si accepit pecuniam ut seruum manumittat isque fugerit prius quam manumittatur, uidendum, an condici possit quod accepit.
但是,如果有人接受了金钱以解放奴隶,而该奴隶在被解放前逃跑,需要探讨是否可以对其所收到的数额提起返还请求。
et si quidem distracturus erat hunc seruum et propter hoc non distraxit, quod acceperat ut manumittat non oportet ei condici: plane cauebit, ut, si in potestatem suam peruenerit seruus, restituat id quod accepit eo minus, quo uilior seruus factus est propter fugam.
如果他原本打算出售该奴隶,且正因为要解放奴隶而未予出售,那么不应当向其请求返还为解放奴隶而收到的数额;显然,他应当提供担保:如果奴隶回到其控制之下,他将返还其所收到的数额,但要扣除因逃跑导致奴隶价值减损的部分。
plane si adhuc eum manumitti uelit is qui dedit, ille uero manumittere nolit propter fugam offensus, totum quod accepit restituere eum oportet.
显然,如果给予者仍然希望该奴隶被解放,而接受者因对逃跑感到恼火而拒绝解放,则接受者必须返还其收到的全部数额。
sed si eligat is, qui decem dedit, ipsum seruum consequi, necesse est aut ipsum ei dari aut quod dedit restitui.
但如果给予十个金币的人选择获取奴隶本身,则必须要么将奴隶本身交付给该人,要么返还其所给予的数额。
quod si distracturus non erat eum, oportet id quod accepit restitui, nisi forte diligentius eum habiturus esset, si non accepisset ut manumitteret: tunc enim non est aequum eum et seruo et toto pretio carere.
但如果他原本不打算出售该奴隶,其所收到的数额应当予以返还,除非在未接受为解放奴隶而给付的金钱的情况下他本会更细心地看管该奴隶;因为在这种情况下,让其既失去奴隶又失去全部价金是不公平的。
§12.4.5.4Sed ubi accepit, ut manumitteret, deinde seruus decessit, si quidem moram fecit manumissioni, consequens est, ut dicamus refundere eum quod accepit: quod si moram non fecit, sed cum profectus esset ad praesidem uel apud quem manumittere posset, seruus in itinere decesserit, uerius est, si quidem distracturus erat uel quo ipse usurus, oportere dici nihil eum refundere debere.
但是,在接受了金钱以解放奴隶、随后奴隶死亡的情况下,如果他确实在解放上存在延迟(履行迟延),其结论是我们应当认为他必须退还其所收到的数额。 但如果他并未延迟,而是在前往行省总督或可以办理解放手续的人那里的途中,奴隶在旅途中死亡,更正确的观点是:如果他原本打算出售或留作自用,应当认为他无需退还任何数额。
enimuero si nihil eorum facturus, ipsi adhuc seruum obisse: decederet enim et si non accepisset ut manumitteret: nisi forte profectio manumissionis gratia morti causam praebuit, ut uel a latronibus sit interfectus, uel ruina in stabulo oppressus, uel uehiculo obtritus, uel alio quo modo, quo non periret, nisi manumissionis causa proficisceretur.
然而,如果他原本不打算做这些事,则该奴隶对接受者自身而言已经死亡(损失由其承担);因为即使他未接受为解放而给付的金钱,该奴隶也会死亡;除非为解放而出行本身构成了死亡的原因,例如被强盗杀害、在旅馆倒塌中被压死、被车辆碾压,或者是以其他若非为解放而出行便不会死亡的方式死亡。

词汇与语法注释

  1. §12.4.5.prper te non steterit — 非人称惯用表达,意为“并非因你之故”或“你没有过错”。在此处指不能出发并非由于接受者自身的原因或不履行所致。
  2. §12.4.5.prtua intersit — 非人称动词 interest 与表示利害关系主体的代词夺格阴性单数形式 tua 结合,其利害关系的内容由对格不定式短语 non accepisse te ob hanc causam pecuniam(“你由于这个原因没有接受金钱”)表示。
  3. §12.4.5.3eo minus, quo uilior — 使用表示比例的程度夺格相关结构(eo + 比较级 ... quo + 比较级 ...)的表达。直译为“因逃跑导致奴隶价值降低了多少,就相应地少返还多少”,意指应当扣除奴隶减损的价值后返还余下的金额。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §12.4.5.pr-12.4.5.4. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:12.4.5.pr-12.4.5.4

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。