[MARCIANUS libro quarto regularum. ] §12.3.5.prIn actionibus in rem et in ad exhibendum et in bonae fidei iudiciis in litem iuratur.
[马尔基安,《法规集》第四卷] 在对物诉讼、提示诉讼以及诚信裁判中,要进行诉讼内宣誓。
§12.3.5.1Sed iudex potest praefinire certam summam, usque ad quam iuretur: licuit enim ei a primo nec deferre.
但裁判官可以预先规定一个特定的数额,作为宣誓的上限:因为他从一开始就被允许甚至不起用宣誓。
§12.3.5.2Item et si iuratum fuerit, licet iudici uel absoluere uel minoris condemnare.
同样,即使已经进行了宣誓,裁判官也可以完全判决免责,或者判处更低的赔偿。
§12.3.5.3Sed in his omnibus ob dolum solum in litem iuratur, non etiam ob culpam: haec enim iudex aestimat.
但在所有这些情形中,只有基于故意才进行诉讼内宣誓,而不能基于过失:因为后者由裁判官来进行估价。
§12.3.5.4Plane interdum et in actione stricti iudicii in litem iurandum est, ueluti si promissor Stichi moram fecerit et Stichus decesserit, quia iudex aestimare sine relatione iurisiurandi non potest rem quae non extat:
显然,有时甚至在严法诉讼中也必须进行诉讼内宣誓,例如,如果承诺交付斯蒂克斯的人发生履行迟延,且斯蒂克斯已经死亡;因为裁判官如果不借助于宣誓,就无法对已不存在之物进行估价。