[PAULUS libro octauo decimo ad edictum. ] §12.2.30.prEum, qui iurauit ex ea actione quae infitiando crescit aliquid sibi deberi, simpli, non dupli persecutionem sibi adquirere Pedius ait: abunde enim sufficere exonerare petitorem probandi necessitate, cum omissa hac parte edicti dupli actio integra maneat: et potest dici hoc iudicio non principalem causam exerceri, sed iusiurandum actoris conseruari.
[保罗书《告示评注》第十八卷] 佩迪乌斯认为,对于因被告否认而诉讼额倍增的诉讼,若原告宣誓称某物系其应得,则其为自己取得的是单倍而非双倍的索赔权。 因为免除原告的举证责任已绰绰有余,且若不适用告示的这一部分,双倍诉讼仍保持完整。 此外,亦可认为在该审判中并非是在行使本案诉因,而是为了维护原告的宣誓。
§12.2.30.1Si iurauero te Stichum mihi dare oportere, qui non sit in rerum natura, nec aestimationem mihi praestare reus debet nisi ex causa furtiua uel propter moras: tunc enim etiam post mortem serui aestimatio praestatur.
如果我宣誓称你有义务向我交付斯蒂克斯,而该奴隶已不存在于人世,那么被告也无须向我支付其估价,除非是基于盗窃原因或因履行迟延:因为在这些情况下,即使在奴隶死后,也应支付其估价。
§12.2.30.2Si mulier iurauerit decem dotis sibi deberi, tota ea summa praestanda est: sed si iurauit decem se dedisse in dotem, hoc solum non erit quaerendum, an data sint, sed quasi data sint, quod ex eo reddi oportet praestandum erit.
如果一个妇女宣誓称有十个钱的婚资系其应得,则该全额必须予以支付;但如果她宣誓称自己已给付了十个钱作为婚资,不仅无须再审查该款项是否实际给付,而且应当视同其已给付,并据此支付应当返还的数额。
§12.2.30.3In popularibus actionibus iusiurandum exactum ita demum aduersus alios proderit, si bona fide exactum fuerit: nam et si quis egerit, ita demum consumit publicam actionem, si non per collusionem actum sit.
在民众诉讼中,被要求进行的宣誓只有在善意要求的情况下,才会对其他人产生效力;因为即使有人提起诉讼,也只有在非因通谋而诉讼的情况下,才会消灭该公共诉讼。
§12.2.30.4Si libertus deferente patrono iurauit se libertum non esse, ratum habendum est iusiurandum, ut nec operarum petitio nec bonorum possessio contra tabulas dari debeat.
如果被释自由人在赞助人提议下,宣誓称自己不是被释自由人,则该宣誓应当被认定为有效,从而既不应准予请求提供劳役,也不应准予违反遗嘱的财产占有。
§12.2.30.5Si iurauero usum fructum mihi dari oportere, non aliter dari debet, quam si caueam boni uiri arbitratu me usurum et finito usu fructu restituturum.
如果我宣誓称我有权获得用益权,则只有在我提供担保、承诺将依诚实人之判定使用该物并在用益权终止时予以返还的情况下,才应当予以给付。