[GAIUS libro trigensimo ad edictum prouinciale. ] §12.2.31.prAdmonendi sumus interdum etiam post iusiurandum exactum permitti constitutionibus principum ex integro causam agere, si quis noua instrumenta se inuenisse dicat, quibus nunc solis usurus sit.
[盖尤斯书《地方告示评注》第三十卷] 我们应当注意到,有时即使在要求进行宣誓之后,根据皇帝宪令,仍允许重新起诉,如果有人声称自己发现了新的文书,且现在仅拟使用这些文书。
sed hae constitutiones tunc uidentur locum habere, cum a iudice aliquis absolutus fuerit (solent enim saepe iudices in dubiis causis exacto iureiurando secundum eum iudicare qui iurauerit): quod si alias inter ipsos iureiurando transactum sit negotium, non conceditur eandem causam retractare.
但这些宪令似乎只有在某人被裁判官免责时才适用(因为裁判官在疑难案件中,往往习惯于在要求宣誓后,做出有利于宣誓之人的判决);相反,如果该事项是在当事人之间通过宣誓以其他方式和解解决的,则不允许重新审理同一案件。