[ULPIANUS libro uicensimo secundo ad edictum. ] §12.2.13.prSi duo patroni essent et libertus altero deferente iurasset se libertum eius non esse, utrum alteri totius debitae patronis portionis an uero dimidiae debitae eis partis bonorum possessio competeret? et ait, si is cui iuratum est patronus fuisset, alteri suae partis bonorum possessionem competere nec ei prodesse, quod aduersus alterum libertus iurasset: multum tamen fidei et auctoritatis apud iudicem patronum habiturum, quo magis solum se patronum probaret, quod libertus iurasset alterum patronum non esse.
[乌尔比安《告示评注》第二十二卷] 如果有两个赞助人,而解放自由人在其中一人提出宣誓要求时,宣誓自己不是他的解放自由人,那么另一人是有权获得应归于赞助人的全部份额的遗产占有,还是仅有权获得应归于他们的半数份额的遗产占有? 他(乌尔比安)说,即使被宣誓的对方确实是赞助人,另一人也有权获得其自身份额的遗产占有,而解放自由人对另一人所作的宣誓,对该赞助人并无助益;然而,该赞助人在审判官面前将拥有极大的信用和权威,因为解放自由人已宣誓另一人不是赞助人,这更有助于证明只有他自己才是赞助人。
§12.2.13.1Iulianus ait eum, qui iurauit fundum suum esse, post longi temporis praescriptionem etiam utilem actionem habere debere.
尤里安说,宣誓土地属于自己的人,在经过长期时效后,也应当享有有益诉权。
§12.2.13.2Idem Iulianus scribit eum, qui iurauit furtum se non fecisse, uideri de toto iurasse, atque ideo neque furti neque condicticia tenetur, quia condicticia, inquit, solus fur tenetur.
同一尤里安写道,宣誓自己没有偷窃的人,被视为对整体进行了宣誓,因此他既不承担盗窃诉权,也不承担不当得利返还请求权(condictio),因为他说,只有窃盗犯本人才承担不当得利返还请求权。
numquid ergo qui iurauit se furtum ne fecisse hoc solo nomine, condictione si conueniatur, exceptione utatur? ceterum si contendat qui condicit quasi cum herede se furis agere, non debet repelli et quasi μονομερὴς condictio ei dari debet aduersus furis heredem nec pati eum iudex debet, si coeperit temptare probare furem.
那么,宣誓自己没有偷窃的人,如果被提起不当得利返还请求诉讼,是否仅以此名义便可使用抗辩? 然而,如果提起不当得利返还请求的人主张自己是如同针对窃盗犯的继承人提起诉讼,他不应当被回绝,而应当赋予他针对窃盗犯继承人的某种单向的(μονομερὴς)不当得利返还请求权,且如果原告开始试图证明被告是窃盗犯,审判官不应当容许之。
§12.2.13.3Si quis iurauerit uendidisse me ei rem centum, ex empto agere poterit, ut ei cetera praestentur, id est res tradatur et de euictione caueatur: an tamen ad pretium consequendum ex uendito conueniri possit, uidendum.
如果有人宣誓说“我以一百的价格把物卖给了他”,他将能够提起买入诉权(ex empto),以便向其履行其他事项,即交付物并对追夺提供担保;但是,是否可以根据卖出诉权(ex uendito)诉请其支付价金,仍须探讨。
et si quidem et de hoc ipso iuratum est, quod pretium solutum est, nulla pro pretio actio superest: si uero hoc non fuerit iuratum, tunc consequens est de pretio eum teneri.
如果确实连同“价金已支付”这一事实本身也一并宣誓了,则不再留有请求价金的诉权;但如果对此未作宣誓,那么其应当承担价金义务乃是必然的结果。
§12.2.13.4Idem dicemus et si quis societatem fecisse iurauerit: nam et is pro socio poterit conueniri.
如果有人宣誓曾建立合伙,我们也将得出同样的结论;因为他也可以被提起合伙人诉权(pro socio)。
§12.2.13.5Marcellus etiam scribit, si quis iurauerit ob decem pignori dedisse fundum, non alias eum pigneraticia agere posse, quam si decem soluerit: sed et illud adici fortassis eum etiam in decem ex iureiurando suo posse conueniri, quod magis probat.
马尔切鲁斯也写道,如果有人宣誓为了十个单位的债务而将土地抵押,除非他支付了这十个单位,否则他不能提起质权诉权(pigneraticia);但是,或许还应当补充的是,根据他自己的宣誓,他甚至也可以被诉请支付这十个单位,马尔切鲁斯对此更持赞同态度。
cui Quintus Saturninus consentit argumentoque utitur eius, qui iurauit eam, quae uxor sua fuerit, rem sibi in dotem dedisse: nam et hic uxori ait utilem de dote actionem dandam.
昆图斯·萨图尼努斯对此表示同意,并引用了一个人的论据,该人宣誓曾作为其妻子的女子将物作为嫁妆赠与他;因为他说,在此情况下也应当赋予妻子关于嫁妆的有益诉权。
quae non esse extra aequitatem posita non negauerim.
我不会否定,这些做法并没有被置于公平之外。
§12.2.13.6Si quis iurauerit in re pecuniaria per genium principis dare se non oportere et peierauerit uel dari sibi oportere, uel intra certum tempus iurauerit se soluturum nec soluit: imperator noster cum patre rescripsit fustibus eum castigandum dimittere et ita ei superdici: προπετώς μὴ ὄμνγε.
如果在金钱事务中,有人凭皇帝的守护神宣誓自己不应当给付并作了伪誓,或者宣誓应当给自己给付,或者宣誓将在一定期限内偿还却未偿还:我们的皇帝与其父亲回复道,应当在用木棍惩罚他之后将其释放,并对他宣告:προπετώς μὴ ὄμνυε。