[ULPIANUS libro uicensimo secundo ad edictum. ] §12.2.11.prSed si possessori fuerit iusiurandum delatum iuraueritque rem petitoris non esse, quamdiu quidem possidet, aduersus eum qui detulit iusiurandum, si petat, exceptione iurisiurandi utetur: si uero amiserit possessionem, actionem non habebit, ne quidem si is possideat qui ei iusiurandum detulit: non enim rem suam esse iurauit, sed eius non esse.
[乌尔比安《告示注解》第二十二卷] 但是,如果向占有者提出了宣誓,并且他宣誓称该物不属于请求者,那么只要他还在占有,一旦提出宣誓的人提起诉讼,他就可以对该人行使宣誓抗辩。 但如果他失去了占有,即使是那个向他提出宣誓的人占有了该物,他也不能享有诉权;因为他没有宣誓该物是他自己的,而只是宣誓该物不属于对方。
§12.2.11.1Proinde si, cum possideret, deferente petitore rem suam iurauit, consequenter dicemus amissa quoque possessione, si is qui detulit iusiurandum nanctus sit possessionem, actionem in factum ei dandam.
因此,如果他在占有时,因请求者的提出而宣誓该物为自己所有,那么我们相应地会认为,即使失去了占有,一旦提出宣誓的人取得了该占有,也应当向他授予事实诉权。
et fructus perceptos ex re, quam meam esse iuraui, restitui mihi placuit: sed et partum editum fetusque pecorum restituendos constat post iusiurandum delatum.
并且已确立的是,从我宣誓为我所有的物中所收取的孳息,应当返还给我;此外,在提出宣誓后出生的奴隶子女和牲畜的幼仔,也显然应当予以返还。
§12.2.11.2Item si iurauero usum fructum alicuius rei uel meum esse uel dari mihi oportere, eatenus mihi competit actio, quatenus, si uere usum fructum haberem, duraret: quibus uero casibus amitteretur, non competit mihi actio.
同样地,如果我宣誓某物的使用收益权属于我或应当给予我,那么只有在如果我确实拥有该使用收益权它仍会存续的限度内,我才享有诉权;但在它本会消灭的情况下,我不享有诉权。
sed si rerum, in quibus usus fructus propter abusum constitui non potest, iurauerit usum fructum se habere uel sibi deberi, effectum iurisiurandi sequendum arbitror ideoque tunc quoque uideri eum recte iurasse puto et ex eo iureiurando posse petere usum fructum cautione oblata.
但是,对于由于消费而无法设定使用收益权的物,如果某人宣誓自己拥有其使用收益权或该权利应归属于他,我认为应当遵循该宣誓的效力,因此我认为在此时也应当视其为合法宣誓,且根据该宣誓,他在提供担保后可以请求该使用收益权。
§12.2.11.3Si, cum de hereditate inter me et te controuersia esset, iurauero hereditatem meam esse, id consequi debeo, quod haberem, si secundum me de hereditate pronuntiatum esset.
如果在我与你之间关于遗产发生争议时,我宣誓遗产属于我,那么我应当获得如果判决支持了我对遗产的主张我本可以获得的东西。
et non solum eas res restituere debes, quas tunc possidebas, sed et si quas postea coepisses possidere, perindeque haberi quod iuratum est atque si probatum esset: idcirco utilis actio mihi competit.
并且你不仅必须返还你当时占有的物,还必须返还你此后开始占有的物,且宣誓的内容应当被视为如同已被证明一样;因此,我享有准用诉权。
quod si ego ex eadem hereditate possiderem tuque coepisses petere eam a me, cum aduersus te iurassem, exceptione me uti debere iurisiurandi.
但如果我占有了该同一遗产中的一部分,而你开始向我请求它,鉴于我已经对你进行了宣誓,我应当行使宣誓抗辩。
plane si alius a me hereditatem petere coeperit, dubium non erit, ut et Iulianus scribit, nihil mihi iusiurandum prodesse.
显然,如果另一个人开始向我请求该遗产,正如尤里安也写的,宣誓对我没有任何帮助,这是毫无疑问的。