[CELSUS libro sexto digestorum. ] §12.1.42.prSi ego decem stipulatus a Titio deinceps stipuler a Seio, quanto minus a Titio consequi possim: si decem petiero a Titio, non liberatur Seius, alioquin nequicquam mihi cauetur: at si iudicatum fecerit Titius, nihil ultra Seius tenebitur.
[塞尔苏斯,载《学说汇纂》第六卷] 如果我向提蒂乌斯约定十,接着向塞尤斯约定我能从提蒂乌斯处收回的数额中不足的部分:如果我向提蒂乌斯请求十,塞尤斯并不免责,否则对我的担保就毫无意义了。 但如果提蒂乌斯履行了判决,塞尤斯将不再承担任何责任。
sed si cum Seio egero, quantumcumque est quo minus a Titio exigere potuero eo tempore, quo iudicium inter me et Seium acceptum est, tanto minus a Titio postea petere possum.
然而,如果我起诉塞尤斯,那么在我和塞尤斯之间接受诉讼时,无论我无法从提蒂乌斯处索得的差额是多少,之后我能向提蒂乌斯请求的数额都要相应减少。
§12.1.42.1Labeo ait, cum decem dari curari stipulatus sis, ideo non posse te decem dare oportere intendere, quia etiam reum locupletiorem dando promissor liberari possit: quo scilicet significat non esse cogendum eum accipere iudicium, si reum locupletem offerat.
拉贝奥说,当你约定“安排给付十”时,你不能因此主张“应当给付十”,因为允诺人也可以通过提供一个更有偿付能力的债务人而免责。 这显然意味着,如果允诺人提供了有偿付能力的债务人,约订人就不应被强迫接受诉讼。