Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §12.1.41.pr

不知主人去世的奴隶进行收债与放贷的效力

第 1896 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

本条讨论了奴隶斯蒂克斯在不知主人去世、自己已获解放并被指定为继承人的情况下进行债权收回和放贷行为的法律效力,涉及债务人免责、贷款所有权转移的限制以及共同继承人之间的法律关系。

[AFRICANUS libro octauo quaestionum. ] §12.1.41.prEius, qui in prouincia Stichum seruum kalendario praeposuerat, Romae testamentum recitatum erat, quo idem Stichus liber et ex parte heres erat scriptus: qui status sui ignarus pecunias defuncti aut exegit aut credidit, ut interdum stipularetur et pignora acciperet.
[阿非利加努斯,载《问答集》第八卷] 一个在行省中任命其奴隶斯蒂克斯管理借贷账簿的人,其遗嘱在罗马被宣读,其中同一斯蒂克斯被写明获得自由并成为部分继承人。 斯蒂克斯不知道自己的身份变化,收回或借出了死者的钱财,期间有时还订立了问答契约并接受了质物。
consulebatur quid de his iuris esset.
对此提请法律咨询。
placebat debitores quidem ei qui soluissent liberatos esse, si modo ipsi quoque ignorassent dominum decessisse.
大家认为,已付款的债务人确实可以免责,只要他们自己也不知道主人已经去世。
earum autem summarum nomine, quae ad Stichum peruenissent, familiae herciscundae quidem actionem non competere coheredibus, sed negotiorum gestorum dari debere.
然而,对于流入斯蒂克斯手中的款项,共同继承人不能提起遗产分割之诉,而应当提起无因管理之诉。
quas uero pecunias ipse credidisset, eas non ex maiore parte, quam ex qua ipse heres sit, alienatas esse: nam et si tibi in hoc dederim nummos, ut eos Sticho credas, deinde mortuo me ignorans dederis, accipientis non facies: neque enim sicut illud receptum est, ut debitores soluentes ei liberentur, ita hoc quoque receptum, ut credendo nummos alienaret.
至于他自己借出去的钱,其所有权的转移不超出他自己作为继承人所占份额的范围:因为即使我给你钱让你借给斯蒂克斯,然后在我死后你在不知情的情况下把钱给了他,你也不能使接受者获得所有权。 因为,正如债务人向其付款而获得免责这一规则被采纳一样,并不能因此同样采纳通过借贷即转移钱财所有权这一规则。
quare si nulla stipulatio interuenisset, neque ut creditam pecuniam pro parte coheredis peti posse neque pignora teneri.
因此,如果没有介入任何问答契约,既不能按共同继承人的份额请求作为借款的钱,质物也不能被扣留。
quod si stipulatus quoque esset, referret, quemadmodum stipulatus esset: nam si nominatim forte Titio domino suo mortuo iam dari stipulatus sit, procul dubio inutiliter esset stipulatus.
但是,如果他也订立了问答契约,则要看他是如何约定的:因为如果他碰巧指名约定将钱给已经去世的他的主人提蒂乌斯,毫无疑问,这种约定是无效的。
quod si sibi dari stipulatus esset, dicendum hereditati eum adquisisse: sicut enim nobismet ipsis ex re nostra per eos, qui liberi uel alieni serui bona fide seruiant, adquiratur, ita hereditati quoque ex re hereditaria adquiri.
但如果他约定将钱给他自己,则应当说他是为遗产继承而取得的:因为正如我们自己通过善意为我们服务的自由人或他人奴隶,利用我们的财产为我们自己取得所有权一样,利用遗产财产同样可以为遗产本身取得所有权。
post aditam uero a coheredibus hereditatem non aeque idem dici potest, utique si scierint eum sibi coheredem datum, quoniam tunc non possunt uideri bonae fidei possessores esse, qui nec possidendi animum haberent.
然而,在共同继承人继承遗产之后,就不能同样这样说了,特别是如果他们知道他已被指定为他们的共同继承人,因为那时他们不能被视为善意占有者,因为他们甚至没有占有的意图。
quod si proponatur coheredes eius id ignorasse, quod forte ipsi quoque ex necessariis fuerint, potest adhuc idem responderi: quo quidem casu illud euenturum, ut, si suae condicionis coheredes iste seruus habeat, inuicem bona fide seruire uideantur.
但是,如果假设他的共同继承人对此不知情(例如他们自己也是必要继承人),那么仍然可以做出同样的回答:在确实发生这种情况下,如果该奴隶拥有与其地位相同的共同继承人,他们将表现为互相善意地服侍对方。

词汇与语法注释

  1. §12.1.41.prstatus sui ignarus — 名词 status 为第四变化名词的属格单数形式,受形容词 ignarus(不知……的)支配。此处指斯蒂克斯自己不知道因主人的遗嘱而获得“自由人兼继承人”这一新法律身份(status)的事实,或不知道主人已经去世。
  2. §12.1.41.preas non ex maiore parte, quam ex qua ipse heres sit, alienatas esse — 带对格的不定式结构,主语为 eas [pecunias]。斯蒂克斯借出的款项的所有权转移(alienatas esse)不能超出其自身作为继承人(heres sit)所占份额的范围。由于主人去世后遗产由共同继承人共有,超出斯蒂克斯自身份额的部分属于处分他人财产,因此按照一般原则,所有权不发生转移。
  3. §12.1.41.prinuicem bona fide seruire uideantur — 此处设想了共同继承人们亦不知道自己已是继承人(即斯蒂克斯的主人),从而错误地认为自己需要服侍对方的情形。配合副词 inuicem(相互地),这指代了一种极特殊的法律拟制状态,即在法理上被视为他们作为“善意奴隶”(即基于误信而服务)在相互服侍。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §12.1.41.pr. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:12.1.41.pr

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。