[ULPIANUS libro trigensimo quarto ad Sabinum. ] §12.1.4.prSi quis nec causam nec propositum faenerandi habuerit et tu empturus praedia desideraueris mutuam pecuniam nec uolueris creditae nomine antequam emisses suscipere atque ita creditor, quia necessitatem forte proficiscendi habebat, deposuerit apud te hanc eandem pecuniam, ut, si emisses, crediti nomine obligatus esses, hoc depositum periculo est eius qui suscepit.
[乌尔比安,载《萨宾评注》第三十四卷] 如果某人既无放贷的原因也无放贷的意图,而你因打算购买土地而需要借款,但在购买之前不愿以消费借贷的名义接受该款项,因此债权人由于碰巧有必须出发的事务,便将这笔同一的资金寄托在你处,以便在你购买之后以消费借贷的名义承担债务,那么该寄托物的风险由接受它的人承担。
nam et qui rem uendendam acceperit, ut pretio uteretur, periculo suo rem habebit.
因为,为了使用销货款而接受待售物的人,也将以自己的风险占有该物。
§12.1.4.1Res pignori data pecunia soluta condici potest.
在债务清偿后,质押的物可以通过返还之诉予以追回。
et fructus ex iniusta causa percepti condicendi sunt: nam et si colonus post lustrum completum fructus perceperit, condici eos constat ita demum, si non ex uoluntate domini percepti sunt: nam si ex uoluntate, procul dubio cessat condictio.
因不法原因所收取的果实也应当通过返还之诉予以追回:因为,即使承租人在五年租期届满后收取的果实,确立的规则是也可以通过返还之诉追回,但这仅以非依所有人的意愿收取为限;因为如果是依所有人的意愿,毫无疑问则不产生返还之诉。
§12.1.4.2Ea, quae ui fluminum importata sunt, condici possunt.
因河流冲刷而漂入的物品,可以通过返还之诉予以追回。